From Wikipedia, the free encyclopedia
Pontius Pilatus fuit eques Romanus, hodie notissimus quia, Tiberio imperatore, ab anno 26 usque ad annum 36 Iudaeae fuit praefectus et iudex qui Iesum Nazarenum supplicio crucis damnavit[1].
A Tiberio imperatore designatus anno 26 Valerio Grato in Iudaeae praefectura successit. Iudaeos spreta eorum religione varie offendit ː nam cohortes et signa hermam Augusti praeferentia Hierosolyma, sanctam in urbem, unde imagines omnium animantium ex legibus patriis prohibendae erant, introducere voluit. Rogantes Iudaeos ut amoverentur primum per milites opprimere voluit, deinde cum mori non recusarent, constantiam animi miratus mutavit sententiam[2]. Mox ad aquae ductum aedificandum sacram pecuniam Templi impendit. Indignantibus Iudaeis seditiones et neces fuerunt[3].
In Samaritanos quoque religiosis motibus turbatos saeviit et multos homines per equites suos occidit. Qui ad Vitellium, tum legatum Syriae, questum ire properaverunt. Et Vitellius Pilatum Romam redire iussit, coram ipso imperatore sese ut criminibus purgaret (quo ipso tempore Romae Caligula Tiberio successit)[4]. In eius locum legatus Marcellus a Vitellio designatus est. Nec quicquam amplius de eo accepimus...
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.