From Wikipedia, the free encyclopedia
Samuel Kamau Wanjiru (natus 10 Novembris 1986; mortuus 15 Maii 2011) fuit Keniensis longissimi spatii cursor.
Nyahururu in urbe Keniensi adulevit. Anno 2002 cursu selectivo? vicit ut Sendai Ikue High School scholam secundariam Iaponicam adiret. Aetate sua 18, se Toyota Kyushu Iaponicae turmae cursuali coniunxit. Eodem anno gradum praestitutum[1] cursus marathonii dimidii Roterodami superavit, tempore 59 minutarum 16 secundarum.[2]
Post duos annos marathonio in cursu Olympico Pechini, clipeum aureum Olympicum abstulit atque gradum praestitutum Olympicum superavit, tempore 2 horarum 6 minutarum 32 secundarum.[3]
Anno secundo palmam cursibus marathoniis Sicagi Londiniique rettulit, quibus novum gradum utrisque continentibus statuit.[4]
Die 30 Decembris 2010, a Triza Njeri uxore minandi sclopeto formae AK-47 accusatus est.[5] Post quattuor dies ea discidium petivit.[6] Die autem 23 Februarii ea actionem destitit.[7]
Die 15 Maii 2011 Nyahururu domi obiit. Utrum homicidio an morte voluntaria an casu perierit adhuc obscurum est.[8] Njeri dixit se, domum reversa noctu, in lectu cum muliere virum suum vidisse. Quos visos, cubiculo compegit tunc domo aufugit. Paulo post exinde, ferunt, Wanjiru de maenianis saluit et occipite fracto mortuus est.
Multi autem a principio iudicaverunt custodes publicos, qui illico mortem voluntariam fuisse censuerunt,[9] inepte gessisse.[10] Exempli causa, camerae CCTV imagines ceperunt raedae formae Landcruiser quae Njeri domum secuta est.[11]
Die 1 Iunii, inspectione medica post mortem facta, Moses Njue Praefectus Pathologorum Civitatis ex palmarum genuumque vulneribus censuit ictum occipiti non casu factum esse.[12] Die 4 Iunii, Aemilia Rogena pathologa Universitatis Nairobensis[13] adsensa est.[14]
Hanna, mater athletae, caedem esse putans, corpus sepelire recusavit,[15] at die die 11 Iunii iussu iudicis corpus sepultum est.[16]
Mox Nairobiae Magistratu coram Summo investigatio nova fiet.[17]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.