From Wikipedia, the free encyclopedia
Selachimorpha sunt superordo piscium compagi ossium cartilaginosá et corpore aerodynamico. Prima selachimorpha nota abhinc plus quam annorum 420 milliarda vivebant, ante tempus dinosauriorum.[1] Ex eo tempore, selachimorpha se in 440 species evolverunt, quae magnitudine variant ab Etmoptero perryi, specie maris profundi tantum 17 cm longa, ad Rhincodon typus, maximum piscem, circa 12 m longum, quod solum planctone, teuthidis, et piscibus parvis ratione colo edendi (Anglice: filter feeding) vescuntur.
Heterodontiformes
Hexanchiformes
Lamniformes
Orectolobiformes
Pristiophoriformes
Squaliformes
Squatiniformes
† Symmoriida
† Cladoselachiformes
† Xenacanthida (Xenacantiformes)
† Eugeneodontida
Selachimorpha in omnibus maribus habitant, plerumque ad 2000 m altum. Ea usitate in aqua dulci non habitant, Carcharhino leucas et quinque speciebus Glyphis exceptis, quae in aqua salsa et aqua dulci habitare possunt.[2] Inspirant per quinque ad septem branchias. Teguntur denticulis dermalibus quae cutem protegunt, et parasitis praedita sunt qui eorum dynamicas fluidas meliorem faciunt ut ea citius moveri possunt. Nonnullas series dentium habent qui restitui possunt.[3]
Pervulgatae species, sicut Carcharodon carcharias, Galeocerdo cuvier, et nonnullae species familiae Sphyrnidarum sunt praedatores apicis, ad summam subaquatilem cibi catenam. Earum sollertiae praeditoriae homines fascinant et exterrent, etiamsi propter piscatum et alias hominum actiones emori possunt.
Nomen selachimorphorum a vocabulo Graeco σέλαχος (pl. σελάχη) 'piscis cartilaginosus, squamis carens' est, quo nomine Aristoteles pristes, squatinas, et raias coniunctim tractavit. In lingua Latina, selachimorpha appellantur squali, vel squatinae, vel p(r)istrices. Anglice usque ad saeculum sextum decimum,[4] nautae selachimorpha appellabant "sea dogs,"[5] vel Latine, caniculas marinas.[6]
Temporis spatium vitae selachimorphorum specie variant. Singulae plurimarum specierum a viginti ad triginta annos vivunt. Squalus acanthias maximum vitae summam habet, plus quam centum annos.[7] Rhincodon typus fortasse plus quam centum annos vivat.[8]
Non simile plurimorum osteichthyium, selachimorpha se modo theoriae K-selectionis regignunt, quod significat ea paucos iuvenes bene evolutos producere, contra multos iuvenes male evolutos. Fecunditas in selachimorphis a duo ad plus quam centum iuvenes per circulum reproductivum transit.[9] Contra multos alios pisces, selachimorpha lente maturant. Exempli gratia, Negaprion brevirostris maturitatem sexualem circa 13–15 annos natus attingit.[10]
Selachimorpha fecundatione interiore utuntur. Posteriores pinnarum pelvicarum maris partes sunt par organorum intromissionis appellatorum valvae, similis penis mammalium, quorum una valva sperma in corpus femineum intromittit.[11] Coniunctio sexualis (Anglice: mating) raro in selachimorphis observata est.
Parvae Scyliorhinidae saepe coniunguntur cum mas circa feminam crispat. In speciebus minus flexibilibus, duo selachimorpha parallela moventur dum mas valvam in feminae oviductum inserit. Feminae multarum maiorum specierum monstrant signa morsuum quae videntur effectus prehensionis marum ut ei posituram per coniunctionem sustineant. Haec signa morsuum fortasse morem amoris quoque monstrent: mas fortasse feminam mordeat ut suum studium declaret. In aliquibus speciebus, feminae cutem crassiorem evolverunt ut hos morsus resistant.[11]
Sunt duo casus litteris mandati in quibus selachimorphum femineum contactu cum mare carens concepit peperitque progeniem modo parthenogenesi.[12][13] Singula huius rationis non bene comprehenduntur.
Elasmobranchii sunt una ex duabus subclassibus piscium cartilaginosorum classis Chondrichthyis; altera est classis Holocephalorum (chimaerarum).
Membra subclassis Elasmobranchiorum vesicis natatoriis carent; habent quinque ad septem pares rimarum? branchiarum singulariter aperientes & operientes,? pennas dorsales rigides, parvas squamas placoidium?. Dentes complures series formant; maxilla superior non est fixa ad cranium, et maxilla inferior articulo cum superiore iuncta est. Oculi habent tapetum lucidum. Margo interior pinnarum pelvicarum piscium masculinorum sulcos habent quibus spermam transmittunt. Selachimorpha ubicunque in maribus calidis terrae habitant.
Superordo selachimorpha constat ex octo ordinibus (aliqui biologi censent subordines esse):
Aliqui auctores[16] subordines Selachoidei ordo esse credunt.[17]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.