familia avium From Wikipedia, the free encyclopedia
Spheniscidae sunt familia avium sola nunc exsistens ordinis Sphenisciformium. Omnino in hemisphaerio australi habitant, imprimis in Antarctica. Sunt aquatiles, et volare non possunt. Nigras et albas plumas habent. Piscibus et parvis aliis animalibus marinis vescuntur. Multae spheniscidarum species exstant.
Spheniscidae praesertim in Antarctica vivunt, sed etiam in Africa, Australia, Chilia, Argentina, Nova Zelandia, et Australia. In hemisphaerio septentrionali nulli Spheniscidae sunt, quia ibi plus carnivores vivunt. Semper habitant per oras, quia pisces manducant.
Spheniscidae multis generibus piscium vescuntur. Crustacea et cephalopoda plurimi petunt. Parva euphausiacea manducant.
Spheniscidae nidos faciunt in cavis se protegentes contra solem. Maxima ova eorum sine nidificis cubant. Mas et femina invicem cubant, invicem cibum quaerunt. Ut pulli se ex ovis excludunt, parentes pisces voment et adulescibus dant.
A terra carnivores sicut felidae, canes, et rodentia hostes Spheniscidarum sunt. A marique carnivores sicut Selachimorpha, Arctocephalinae, et Cetacea hostes Spheniscidarum sunt. Homo quoque periculum magnum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.