compositum chemicum From Wikipedia, the free encyclopedia
Substantia P (etiam abbreviatura SP) est peptidum undecim aminoacidorum, ita hendecapeptidum. Attribuitur substantia P familiae tachykininorum, quo substantia P inter cetera tachykinina abundissimum in corpore apparet. Ut cetera tachykinina substantia P quoque effectus suos receptoriis tachykinini exercet, imprimis receptorio tachykini 1 (NK1).
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Invenitur substantia P neurotransmissor in partibus systematum nervosorum et centralis et peripherici, quibus liberatur SP de nervorum sensoriorum terminalibus. Munus eius est neurotransmissor in apparatu digestorio[1] et nervo vago. SP effectus sunt salivationis incrementum, musculorum levium contractio.
Putatur, ut alia munera sint secundum inflammationem et vulnerum curationem[2].
Partes effectuum substantiae P ope obsidionis receptorii NK1 inhiberi potest (antagonista receptorii NK1, per exemplum antiemeticum Aprepitantum).
Substantia P est hendecapeptidum, quod est catena ex undecim aminoacidis composita:
SP de geno TAC1 praeprotachykinini 1 (TAC1), denique ab molecula praecurrente derivatur: Praecursori huic aliud aminoacidum Glycinum inest (SP-Gly, SP-G), quod post translationem dissecatur. Dissectioni enzymaticae, peptidylglycini alpha amida dantis monooxygenasis (PAM) ope[3], vitaminum C et cuprum (Cu++) necesse est[4].
Praeprotachykini genum in hominibus in chromosomate 7 locato (7q21-22) locatum est.
In corpore substantia P neurotransmissor agit.
Invenitur substantia P neurotransmissor afferentium fibrarum nervalium nonnullis in partibus systematum nervosorum et centralis et peripherici[5].
Synapses substantiam P continentes in utroque medullae spinalis cornu dorsali abunde (20% omnium cellularum eorum cornuum) demonstratae sunt. Adveniunt in cornus laminis zonis extremis (laminis I et II) nervorum sensoriorum in anxietate doloreque[6] axones[7], processus quorum in epidermi atque vasorum glandularumque parietibus oriuntur.
Ut in medulla spinali fibrae nervales substantiam P continentes in substantiam gelatinosam nuclei spinalis nervi trigemini proficiscuntur[8].
Praeterea demonstrata est substantia P in cerebri utraque substantia nigra (nucleis basalibus) et utroque corpore amygdaloideo (parte mediali).
Multipliciter reperiuntur substantia P in fibris nervosis sensoriis tenuioribus et in systemate nervoso enterico.
Effectus sunt excitantes[9] cum tardioribus et ascensu et descensu.
Substantia P primum anno 1931 ab Ulf von Euler et Ioanne Gaddum descripta est[10].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.