Abecedarium Arabicum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Abecedarium Arabicum
Remove ads

Abecedarium Arabicum (أبجدية عربية), vel alphabetum Arabicum, est systema scripturae pro nonnullis linguis Asianis et Africanis adhibitum, sicut linguis Arabica, Persica, et Urdu. Post abecedarium Latinum, id est alterum latissime adhibitum mundi abecedarium.[1]

Thumb
Exemplum calligraphiae Arabicae.

Hoc abecedarium primum adhibitum est ad textus Arabice scribendos, praecipue Alcoranum, sacrum religionis Islamicae librum. Cum Islam in novis regionibus percrebresceret, abecedarium ad multas alias linguas scribendas adhibitum est, atque adeo praeter familiam Semiticam, ad quam Arabica pertinet. Exempla linguarum non Semiticarum abecedario Arabico scriptarum sunt linguae Persica, Urdu, Pashto, Baloch, Malay, Hausa (in Africa Occidentali), Mandinga[2], Swahili (in Africa Orientali), Balti, Brahui, Panjabi (in Pakistania), Casmirica, Sindhi (in India et Pakistania), Uyghur (in Sinis), Casachica (in Sinis), Kyrgyz (in Sinis), Atropatenice (in Irania), Kurdica (in Iraquia et Irania), et Turcica Imperii Ottomanici. Ut harum linguarum necessitates accommodentur, novae litterae et alia signa ad primum abecedarium addita sunt.

Scriptum Arabicum a dextra ad laevam in stilo cursivo scribitur, et viginti octo litteras principales habet. Cum signis quae optionem dant aliqui vocales designentur, scriptum abiad classificari potest. Sicut sunt varii manuscriptorum typorumque in abecedario Romano stili, scriptum Arabicum habet nonnullos calligraphiae stilos, qui Hijazi, Kufic, Naskh, Nastaʿlīq, Ruq'ah, Shahmukhi, Sini, et Thuluth amplectuntur.

Remove ads

Conlatio

Abecedario Arabico sunt duo conlationis ordines. Primus ordo, abiad appellatus (أبجدي abjadī), de ordine abecedarii Poeni deductus, aliorum abecedariorum de abecedario Poeno deductorum similis est, sicut abecedarium Hebraicum; hic ordo etiam ad res numerandas adhibetur. Altero ordine, appellato hijāʼī (هجائي), litterae formae similes una digeruntur (vide infra); hic ordo adhibetur ubicumque indices nominum verborumque digeruntur, sicut in libris telephonicis, indicibus discipulorum, et dictionariis.

Litterae

Litterae alif, dāl, ḏāl, rā, zāy et wāw (1, 8, 9, 10, 11 et 27 - cum "*") non coniunguntur ad sinistram.

More information sola, # ...

1)Etiam potest esse signum diacriticum ( أ إ ؤ ئ ).

Remove ads

Vocales

Abecedarium Arabicum est abiad "impurum": scribuntur vocales longi, sed non breves; ergo, lectori necesse est linguam probe scire ut vocales absentis intellegat. Nihilominus, editiones Alcorani et libri didactici signa vocalizationis adhibent (e.g. super/sub consonante m=م: ma=مَ, mi=مِ, mu=مُ), sukūn (e.g. super consonante m=م: m=مْ) pro praetermissione vocalium et šadda (e.g. super consonante m=م: mm=مّ) pro geminatione (duplicatione consonantium) non exceptis.

Remove ads

Litterae additae

Numeri

Historia

Prela Arabica

Linguae abecedario Arabico scriptae

More information Usus abecedarii Arabici ...

Linguae nunc abecedario Arabico scriptae

Hodie, Irania, Afganistania, Pakistania, India, et Sinae sunt praecipuae civitates non Arabicae quae abecedarium Arabicum adhibent ad unam pluresve linguas civitatis scribendas, linguis Persica, Dari, Pashto, Panzabi, Urdu, Kashmiri, Sindhi, et Uyghur non exceptis.

Linguae olim abecedario Arabico scriptae

Africa

In multis gravissimis Africae Occidentalis linguis (Fula, Hausa, Mandinga[2], Wolof, et aliis), abecedarium Latinum in locis transcriptionum Arabicarum publice substitutum est ut literacy? et educatio promoveantur.

Europa

Remove ads

Nexus interni

  • Rasm, consonantes non punctuati
  • Romanizatio Arabicae
  • Tashkīl, punctuatio vocalium
  • Unicode Arabicum

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads