Adversa drogae reactio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Adversa drogae reactio[1] est medicamenti effectus adversus semper non gratus vel immo noxius. His reactionibus respectum et observationes tribuere oportet, ut corporis vel damnum vel necessitas medica provideretur.[2]. Secundum aggravescendi probabilitatem gradus quinque definiti sunt, secundum causam typi duo.
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Maiore ex parte reactiones adversae sunt reactiones systematis immunitatis supra modum excedentes. Periculosae quoque possunt esse reactiones hypersensitivitatis.
Tractatio medicamentum contra histamini effectus aptum requirit.
Interdum secundarii drogarum effectus observantur. Ii non solum ad effectus adversos sed etiam ad benignos valent.
Remove ads
Pathophysiologia et conspectus clinicus
Intervallum a consumptione ad adversam drogae reactionem a paucis minutis ad quadraginta octo horas aut plus variat, quod typo reactionis immunitatis pendet. Reactionum immunitatis loci, qui non raro relationem cum droga ostendant, genera effectuum iubent. Distributio symptomatum alienorum quoque index fontis esse potest. Tamen vero reactiones generaliter observari queant, ut febris, nausea, etiam vomitus, reactiones cutaneae (pruritus, rubrescentia, tumescentia), pulmonales (asthma), vel cardiovasculares (hypertensio, hypotensio, arrhythmia cardialis). Sic prurigo cum rubeosi cutis (erythema → imago) reactionem medicamento effectam indicare potest.
Remove ads
Divisiones
Secundum crebritatem
Crebritates reactionem in quinque gradus distribuuntur:
- Saepissime — incidentia >1/10 (10 %)
- Saepe — incidentia 1/10-1/100 (1 % — 10 %)
- Infrequens — incidentia 1/100-1/1000 (0.1 % — 1 %)
- Raro — incidentia 1/1000-1/10000 (0.01 % — 0.1 %)
- Rarissime — incidentia <1/10000 (<0.01 %)
Secundum causas
Quoad causam reactionis duo typi[3] descripti sunt:
- Typus A - reactio a dose drogae pendens
- Typus B - reactio idiosyncratica - sine dependentia a dose prodiens
Photosensibilitas
Photosensibilitas reactionem adversam hypersensibilitatus (allergicam) significat, quae cutis post medicamenti consumptionem sub sole ostendit. Plus quam 300 medicamenta nota sunt, Quae photosensibilitatem incitare possunt, imprimis antiinflammatoria nonsteroidalia, antibiotica, medicamenta contra morbos cardiovasculares adhibita[4]. Distinguunter iterum inter phototoxicitatem et photoallergiam. Phototoxicitas sub luce celerrime observatur, dosem altiorem requirit, erythema solare vel dermatitidem solarem (damnum textus) instigat. Photoallergia autem sub luce tardius et dosi iam exigua observatur et eccema perficit[5].
Remove ads
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads