America
continens From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
America (-ae, f.)[1][2] est terra continens[1] seu supercontinens quae Americam Septentrionalem et Americam Australem complectitur, Media America non excepta. Plurimas terrae partes in Hemisphaerio Occidentali constituunt,[3][4] et Novum Mundum una continent. Continens finitima est Asia.



America, cum suis insulis consociatis, circa 8 centesimas superficiei telluris (42 262 142 chiliometra2) et 28.4 centesimas eius terrarum emersarum continet. Topographia notatur per Cordilleram Americanum, longam montium catenam, quae per omne litus occidentale extenditur. Orientale autem Americae latus, humilius et planius, magnis pelvibus fluviatilibus bene describitur, inter quorum regiones sunt pelves Amazoniae, Fluminis Sancti Laurentii, Lacuum Magnorum, Fluminis Mississippiensis, et Fluminis Platensis. Quia omnis America a septentrionibus ad australem 14 000 fere chiliometra extenditur, clima et oecologia latissime variant, ab arctica Canadae Septentrionalis, Groenlandiae, Alascaeque tundra ad silvas pluviales tropicas quae in Media America et America Australi patent.
Remove ads
Indicia supercontinentis
- Numerus incolarum: 870 000 000 (450 000 000 in America Septentrionali, 420 000 000 in America Australi)
- Fluvius longissimus: Amazonum flumen
- Mons maximus: Aconcagua Argentinae
- Civitas numero hominum maxima: Civitates Foederatae (25% continentis)
- Deserta maxima: Moiavia et Atacama
Civitates
Aequatoria
Argentina
Barbata
Beliza
Bolivia
Brasilia
Canada
Chilia
Costarica
Civitates Foederatae Americae
Columbia
Cuba
Dominica
Granata
Guatimalia
Guiana
Haitia- Honduria
Iamaica
Insulae Bahamenses
Mexicum
Nicaragua
Panama
Paraquaria
Peruvia
Res publica Dominiciana
Salvatoria
Sancta Lucia
Sanctus Christophorus et Nives
Sanctus Vincentius et Granatinae
Surinamia
Trinitas et Tabacum
Uraquaria
Venetiola
Remove ads
Territoria
Linguae Europeae in America late auditae

Pecunia
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

