Amphiaraus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Amphiaraus
Remove ads

Amphiaraus (Graece Ἀμφιάραος) in mythologia Graeca est vates Argivus, qui expeditioni septem ducum adversus Thebanos interfuit[1]. Cladem signis divinis praenoverat sed Adrastus rex eius monitiones sprevit[2]. Cum inde fugeret, terram inhiasse atque eius currum hausisse dicebant[3]. Filius erat Oeclis Hypermnestraeque, maritus Eriphylae, quae dono corrupta[4] operam dedit, ut maritus ad bellum cum Thebanis proficisci cogeretur, quamquam compererat inde se non rediturum[5]. Filii eis fuerunt Amphilochos et Alcmaeon, qui matrem suam, ut paternae mortis sontem, necavit.

Thumb
Amphiaraus ad bellum Thebanum proficiscitur.
Remove ads

De cultu Amphiarai

In pluribus Graeciae locis honores divini Amphiarao tribuebantur[6], maxime tamen Oropi in Boeotia[7] ad fines Atticae[8]; nam et templum et oraculum Amphiarao ibi erant; qui eum consulebant, eos primo sacrum facere ac deinde in pelle arietis immolati obdormiscere oportebat; noctu enim per somnia deus Amphiaraus eis responsa dabat[9], quae plerumque ad morbos sanandos pertinuisse videntur. Etenim iam tempore septem ducum expeditionis adversus Thebanos Amphiaraus signa divina et somnia Argivis interpretari solebat[10]. Inventor ignispicii quoque habebatur.[11].Cnossius Iophon collectaneum oraculorum Amphiarai collegerat et publicarat, quae tamen apocrypha fuisse existimabat Pausanias, quia Amphiaraus non spiritu divino commotus responsa canebat ut Pythia sed signa a deis missa, in primis somnia, interpretari callebat. Illum librum multos lectores tamen delectasse ipse Pausanias fatebatur. Vestigia certe templi quarto saeculo a.C.n. ineunte aedificati et altaris, cuius ornamenta sculpta accurate a Pausania in libro ad Atticam spectante describebantur ab archaeologis in situ adgnita sunt[12].

Remove ads

Varia

Tiburnus, aut filius[13] aut nepos Amphiarai, urbem Tibur Latii condidisse dicitur.

Praecepta de fabis Amphiarao adscripta in Geoponicis a Graecis citantur.[14]

Notae

Plura legere si cupis

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads