Architectura

From Wikipedia, the free encyclopedia

Architectura
Remove ads

Architectura (a Graeco ἀρχιτέκτων, ab ἀρχι- 'dux' + τέκτων 'creator, aedificator') est ars et scientia aedificiorum aliarumque structurarum destinandarum, designandarum, construendarum.[3] Opera architecturalia, formam aedificiorum habentia, saepe signa culturae et operis artis videntur. Identitas civilizationum historicarum saepe in earum exstantibus rebus gestis invenitur.[4]

Thumb
Philippus Brunelleschi, tholum Cathedralis Florentiae aedificans, non solum cathedralem et urbem, sed etiam partes et statum architectorum convertit.[1][2]

Vitruvius docet:

Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae manibus perficitur e materia, cuiuscumque generis opus est. Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque explicare potest.—De arch. I 2.18 et sqq.
Remove ads

Architecturae theoria

Theoria architecturae cum aesthetica, ramus philosophiae, coniuncta est, velut semantica sua, quae est studium significationis, denique relationibus incrementorum culturae. Complures architecti et philosophi, ut Plato, Michael Foucault, Aegidius Deleuze, Robertus Venturi, Ludovicus Wittgenstein ad theoriam architecturae contribuerunt.

Historia

Thumb
Designatio tabulationis secundae Hôtel de Brionne Lutetiae sitae, 1734.

Fines architecturae antiquae multiplices sunt. Monumenta fecerunt saepe imperatores ad victorias celebrandas (vide exempli gratia Romae arces quasdam). Homines templa aedificaverunt, ut pietatem demonstrarent, aut ad se numina verterent. Aquae ductus aedificaverunt, ut aquam salubri potu ad urbes vel castra ducerent.

Vide etiam hos commentarios:

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Pinacotheca

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads