Assassini
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Assassini fuerunt secta sive divisio Siitarum Ismaelitarum, saeculo undecimo exeunte ab Ḥasan-i Ṣabbāḥ condita, quae duo fere saecula florebat. Assassinorum Iraniae arx principalis fuit Alamut. Assassini Syriae ducem Senem recognoverunt, quorum Rašīd al-Dīn Sinān celeberrimus est. Castella in Monte Libano possiderunt, inter quae Maṣyāf.

Nicetas Choniates, qui de vita et morte Conradi Montisferratensis disserit, sic de Assassinis refert:
- ... αὐτὸς δὲ ἀναιρεῖται ὑπὸ Χασισίου ... Γένος δέ εἰσιν οἱ Χασίσιοι τοσαύτην λεγόμενον τηρεῖν τῷ ἄρχοντι σφῶν συστολὴν καὶ τῶν ἐντελλομένων πλήρωσιν, ὡς καὶ κατὰ κρημνῶν ὠθεῖν ἑαυτοὺς ἐκείνου ἐπ᾿ ὀφρύσι μόνον νεύσαντος καὶ χορεύειν κατὰ ξιφῶν καὶ ὑδάτων καθάλλεσθαι καὶ κατὰ πυρὸς ἀκοντίζεσθαι. ἀμέλει τοι καὶ πρὸς οὓς ἂν ἐθέλωσιν οἱ τῶν Χασισίων ἐξουσιάζοντες ἀποστέλλουσι τούς σφας ἀναιρήσοντας· οἱ δὲ ὡς φίλιοι προσιόντες ἤ τι τῶν καθηκόντων εἰπεῖν ἔχοντες ἢ καὶ ὡς πρέσβεις ἐξ ἐθνῶν ἥκειν πλαττόμενοι πλήττουσι πολλάκις παραξιφιδίῳ καὶ θανατοῦσιν ἐνίους ὡς τοῖς κυρίοις αὐτῶν διαφόρους, μὴ τὸ τοῦ πράγματος ἐργῶδες ἐν νῷ βαλλόμενοι ὅλως, μηδ᾿ ὅτι ἐκ τοῦ δήπουθεν ἀναιρεθήσονται γοῦν αὐτοί, καὶ μὴ τὸν ἑτέρου καταπραξάμενοι θάνατον.
- ... a Chasio [i.e. Assassino] quodam occiditur. Gens autem Chasiorum suos principes ita vereri et observare, et in iussis eorum exsequendis adeo alacris esse dicitur, ut si tantum supercilio magistratus innuerit, statim de rupibus se praecipitent, in enses irruant, in undas desiliant, in ignem se coniiciant: et ad eos missi, quos eorum principes occisos volunt, ut hospites et amici adeunt, et, aut se habere quod eis dicant, aut legatos venire simulantes, saepe dominorum suorum adversarios pugionibus occidunt, nulla difficultatis et explorati supplicii ratione habita, etiamsi alterum non occiderint.[1]
Idem Nicetas imperatorem Alexium Angelum anno 1200 ait auro oblato Assassinum quendam suasisse ut Rucratinum, sultanum Rumensem vel Iconiensem, trucidaret; Assassinum autem antequam id perfecisset captum esse.[2]
Remove ads
Magistri qui Alamut imperaverunt[3]
- 1090-1124 : Ḥasan-i Ṣabbāḥ
- 1124-1138 : Buzurgʾummīd
- 1138-1162 : Muḥammad ibn Buzurgʾummīd
- 1162-1166 : Ḥasan II
- 1166-1210 : Muḥammad II
- 1210-1221 : Ḥasan III
- 1221-1255 : Muḥammad III
- 1255-1256 : Ḥuršāh
Rectores Assassinorum Syriae
- Abū Muḥammad
- c. 1162-1192 : Rašīd al-Dīn Sinān
Assassinati
- 1152 : Raimundus II (comes Tripolitanus)
- 1192 : Conradus I (rex Hierosolymitanus)
Fontes
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
