Busiris (Isocrates)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Busiris (Graece Βούσιρις)[1] est libellus bellatorius in epistolae formam redactus et a rhetore Isocrate inter 390 et 385 a.C.n. contra alium rhetorem Polycraten scriptus. Qui gloriari dicebatur quod Busiridis, saevi Aegyptiorum regis, laudem et Socratis accusationem[2] scripsisset. Etenim tum sophistae paradoxicas laudationes adfectabant, sive pessimarum personarum sive rerum contemnendarum. Isocrates tam prave compositam esse Busiridis laudem existimabat ut orationem rescripserit ut collegae ostenderet quomodo aliquem laudare conveniret. Magis enim accusasse quam defendisse Busiridem videbatur (Isocrates autem Aegyptiorum instituta et artes illi regi tribuebat ita ut in summa Aegyptios ipsos laudaret). Porro poetarum erga eum maledicta (hospites Iovi immolare narrabatur) facile refelli posse demonstrat quoniam multa saecula post Busiridem vixisse Herculem per genealogias constat[3] qui apud mythographos eum interfecisse dicitur. Ipse enim a talibus nugis abhorrebat quae rhetorum artem detrectabant.
Vide etiam paginam discretivam: Busiris (discretiva).

Remove ads
Notae
Editiones et commentarii
Plura legere si cupis
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
