Calligraphia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Calligraphia (Graece καλός pulcher + γράφειν scribere) est ars pulchre scribendi. Artifices sunt in orbe omni terrarum, e.g. monachi aetatis mediae Europaei scripturas sacras scribentes et artifices in Asia.

Calligraphia adhibetur in inscriptionibus lapidibus vel metallo insculptis, cuius examinatio et interpretatio et studium epigraphia vocantur.[1][2][3][4]
Calligraphia adhibetur in textibus super chartam pergamenam aut papyrum aut chartam bombycinam scriptis; cuius examinatio et interpretatio et studium palaeographia vocantur.
Remove ads
Calligraphia Iaponica
Calligraphiam vel chirographum speciosum nitente gestibus continuis liberi Iaponici per annos multos discunt et hic partes institutionis vulgaris sunt, nam notae distinguendi Iaponorum notiones significant, imaginibus se gerunt et liberi partes motus manualis notae primae in memoria et musculis suis quoque constituunt.
Calligraphia Persica
Calligraphia Persica est calligraphia rationis scripturae Persicae cuius origo abecedarium Arabicum est. Historia calligraphiae Persicae ex aetate, quae ante Islamismum erat, initium ducit. In aetate Zoroastrianismi litteris speciosis scribebant.
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus Externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
