Palaeographia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Palaeographia
Remove ads

Palaeographia (a Graecis παλαιός 'antiquus' + γράφειν 'scribere') est scientia manuscripti antiqui et historici, studium formarum et rationum scribendi, non rerum textualium quae insint. Amplectitur haec ars et disciplina academica rationes manuscriptorum historicorum enodatorum et lectorum, ascriptiones dierum,[2] atque interpretationem culturae scribendi, rationibus quibus scripta et libri effecti sunt historiaque scriptoriorum non exclusis.[3]

Thumb
Testamentum Gulielmi Shakesperii, manu secretario scriptum: scriptura nostra aetate difficile lectu.[1]
Thumb
Pars papyri Berolini 9875 columnam quintam Persarum Timothei Milesii monstrat, fine coronide laeva notato.
Thumb
Papyrus Derveni, textus philosophicus Macedonicus Graecus circa 340 a.C.n., veterrimum manuscriptum Europaeum putatum.
Pars Codicis Alexandrini, veterrimum Graeci textus Byzantini in evangeliis exemplum putatum.

Etsi omnium saeculorum manuscripta ad illam pertinent, tamen medii aevi et saeculorum saeculum sexti decimi et septimi decimi chartas praecipue pertractat. Etiamsi igitur permulti fontes quibus rerum gestarum scriptores utuntur iam impressu editi sunt, nullam historiam de saeculis istis scribere potes nisi palaeographiae es peritus. Itaque studiorum universitates quae medii aevi historiam docent ad palaeographiam erudiunt.

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads