Parodia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Parodia,[1][2] vel ridicula imitatio,[3] vel exercitatio ludicra,[4] vel fortasse cavillatio,[5] est "carmen ad alterius similitudinem compositum,"[6] sive quodlibet opus creativum quod per imitationem saturicam vel ironicam ad eius materiam subiectam imitandam, censendam, deridendam designatur et destinatur. Res saepe est opus originale vel eius proprietas (thema, auctor, modus), sed parodia etiam hominem vivum (e.g., civilitate peritum), casum, vel motum (e.g. Res Novas Francicas et contraculturam annorum 1960) tractare potest. Simon Dentith professor litterarum parodiam definit "quemlibet morem culturalem qui allusivam et polemicam alius productionis vel exercitationis culturalis imitationem praebet."[7][8] Linda Hutcheon theorista litterarum dicit "parodiam . . . esse imitationem, quae non semper textus tractati detrimento est."[9][10] Parodia in artibus et cultura inveni potest, inter litteras, musicam, hiphop, saltationem, theatrum, televisionem, cinematographiam, animationem, ludos televisificos.
Remove ads
Exempla
Scripta
- Dominus Quixotus a Manica, mythistoria Michaelis Cervantes
- Gulliver's Travels, mythistoria Ionathae Swift
- The Rape of the Lock, poema Alexandri Pope
- Sartor Resartus, mythistoria Thomae Carlyle
Ludi scaenici
- Batrachomyomachia, parodia Iliadis ab ignoto scriptore scaenico Graeco
Pelliculae parodicae
- Scary Movie ('Pellicula Terrifica') est parodia pelliculae Scream ('Ululatus').
- Spaceballs ('Globi caelestes') est parodia pelliculae Star Wars ('Bella Stellaria').
- Young Frankenstein est parodia generis pellicularum horrificarum.
Remove ads
Nexus interni
- Allusio
- Intertextualitas
- Iocus
- Memum interretiale
- Metaparodia
- P. D. Q. Bachius
- "Weird Al" Yankovic
Notae
Bibliographia
Bibliographia addita
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads