Epistemologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Epistemologia[1] (ab Anglico epistemology a verbis Graecis ἐπιστήμη 'scientia' + λόγος 'sermo; ratio' deductum) est pars philosophiae quae de natura et finibus scientiae et perceptionis tractat.[2][3] Quaestiones magni momenti in epistemologia sunt:
- Quid sit scientia
- Quomodo adsumatur scientia
- Quot res sciri possint.

Disceptationes in hac disciplina ortae plerumque ad ingenium scientiae explicandum contulerunt, et quidem ad id pertinuerunt, quomodo haec disputationes ad notiones propinquas (veritatem, fidem, iustificationem) referantur. Sceptici autem docent nullam scientiam certam esse. Omnia haec aliquando doctrina scientiae appellantur.
Nomen epistemology a Iacobo Friderico Ferrier (1808–1864) philosopho Scotico Anglice excogitatum est.[4]
Remove ads
Scientia quod, scientia quomodo, scientia per familiaritatem
Hoc in commentario, et latissime in epistemologia, genus scientiae usitate disceptum est logica propositionalis, etiam "scientia quod" appellatum, notio quae a "scientia quomodo" et "scientia per familiaritatem" distinguenda est. Exempli gratia: in mathematica, scitur quod 2 + 2 = 4, sed est scientia quomodo addere duos numeros et scire personam (e.g., se), locum (e.g., sui locus natalis), rem (e.g., automobilia), vel industriam (e.g., additio). Nonnulli philosophi putant esse distinctionem magni momenti inter "scientiam quod," "scientiam quomodo," et "scientiam per familiaritatem," quarum epistemologia praecipue primam curat.
Bertrandus Russell in libro Problems of Philosophy scientiam per descriptionem (genus scientiae quod) et scientiam per familiaritatem insigniter distinguit. Gilbertus Ryle saepe habetur in The Concept of Mind ('Notio mentis') distinctionem "scientiae quomodo" et "scientiae quod" vehementius dixisse. In Personal Knowledge, Michael Polanyi arguit "scientiam quomodo" et "scientiam quod" ad epistemologicam attingunt; per exemplum actionis hominis qui se librat cum birotam vehitur, subicit theoreticam physicae scientiam usum quomodo vehi substituere non posse, et scire quomodo ambo instituuntur et conduntur esse magni momenti. Haec positio necessario est positio Ryle, qui arguit non confiteri distinctionem "scientiae quod" et "scientiae quomodo" ad regressus vitiosos ducere.
Temporibus recentioribus, nonnulli epistemologi (Greco, Kvanvig, Sosa, Zagzebski) arguerunt epistemologiam proprietates hominum (h.e., virtutes intellectus) et non solum proprietates propositionum vel animorum propositionalium aestimandam esse.
Remove ads
Scholae Epistemologiae
Epistemologi clarissimi
Nexus interni
- Agnotologia
- Doctrina incertitudinis
- Editologia
- Epistemologia cybernetica
- Epistemologia evolutionaris
- Epistemologia formalis
- Epistemologia Orientalis
- Epistemologia reformata
- Epistemologia socialis
- Epistemologia virtutis
- Evidentialismus
- Evidentialitas
- Metaepistemologia
- Methodologia
- Noologia
- Nyaya
- Ontologia physica
- Phaneron
- Probabilitas Bayesiana
- Ratio scientifica
- Sociologia scientiae
- Transcendentia
- Trilemma Agrippae
Remove ads
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
