Metalla alcalica terrena
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Metalla alcalica terrena sunt sex elementa chemica gregis secundi systematis periodici: beryllium (Be), magnesium (Mg), calcium (Ca), strontium (Sr), barium (Ba), radium (Ra). Haec omnia sunt similia proprietatibus, sunt metalla nitida, argentea, ac sub temperaturis et pressionibus normalibus aliquatum? reactiva.

His elementis atque helio sunt externa orbitalis s plena (configuratio ns2), duos electrones continens, qui facile amittuntur; quocirca haec metalla cationta oneris +2 et statûs oxidationis +2 fiunt. Helium autem inter gasa nobilia, non inter metalla alcalica terrena, numeratur, sed theoretice beryllii simile est et interdum in gregem secundam includitur.
Omnia metalla alcalica terrena nota in natura reperiuntur, quamvis radium tantum ex catena desintegrationis uranii thoriive, non elementum priomordium, oritur. Experimenta ad synthesim elementi 120, sequentis membri potentialis huius gregis, temptandam, fuerunt frustra.
Remove ads
Pinacotheca
- Beryllium
- Magnesium
- Calcium
- Strontium
- Barium
- Radium
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad metalla alcalica terrena spectant. |
- De his metallis apud ScienceDirect (Anglice)
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads