Cation
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Cation (-ntis,n.) est ion quod onus electricum positivum praebet, hoc est maiorem protonum numerum habet quam electronum. Hoc onus signo 'plus' a dextris symboli elementi (vel moleculae formulae si composita est) supra lineam notatur (e.g. Ca++). Imprimis elementa gregum 1 (Li+, Na+, K+ etc.) et 2 (Be++, Mg++, Ca++ etc.) tabulae periodicae, quia facile electrones extremae orbitalis amittunt, in natura rerum sub specie cationtium occurrunt. Multa composita quoque cationta esse possunt ut ammonium NH+
4. Sunt etiam metalla ut cuprum et ferrum quae plura cationta variis oneribus dant (Cu+ vs. Cu2+; Fe2+ vs. Fe3+).

Cationta cum aniontibus coniunguntur ut sales faciant. Exempli gratia sal communis NaCl in aqua in ionta Na+ et Cl- dividitur. Etenim polaritas electrica moleculae aquae ionta optime solvit.
Remove ads
Fontes
- Atkins, Jones, Laverman. Chemical principles. The Quest for Insight, septima editio, WH Freeman, 2016.
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
