Asia occidentalis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Asia occidentalis
Remove ads

Asia Occidentalis, vel Oriens Medius[1] vel Oriens Proximus,[2] est regio politica et culturalis in Africa Septentronali et Asia Minore sine finibus claris. Aliae nationes alias fines eius regionis definiunt. Haec regio in Europa et America "oriens" videtur.

Thumb
Tabula geographica Orientis Medii.

Ex Oriente Medio, tres religiones orbis terrarum maximi momenti, Christiana, Islamica, et Iudaica partae sunt. Non est index perfectus vel plenus, sed stylo Anglico et plurium aliarum civitatum civitates quae feruntur partem esse Orientis Medii sunt Aegyptus, Arabia Saudiana, Baharina, Cuvaitum, Iemenia, Irania, Iracia, Israel, Iordania, Libanus, Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, Quataria, Syria, et Turcia. Nonnumquam, sed minus saepe hodie, Aethiopia, Algeria, Libya, et Tunisia etiam in Orienti Medio esse feruntur.

Germani autem illam regionem orientem medium vocant, vel vocaverunt si nunc exemplum Anglicum sequuntur, quae terras Bangladesham, Butaniam, Indiam, Insulas Maledivas, Nepaliam, Pakistaniam, Tabrobanem complectitur. Nonnumquam etiam Iraniam huic regioni adnumerant.

Remove ads

Pinacotheca

Pellicula: despectus in Africam Mediam et Asia Occidentalem ab aeronautis Expeditionis 29 in Statione Spatiali Internationali factus.
Pellicula: despectus in Saharam et Asiam Occidentalem ab aeronautis Expeditionis 29 in International Space Station factus.
Pellicula: transitus super Turcmeniam, ad orientem Caspii Maris ad meridianum et orientalem Sinarum litus, ad septentrionem et occidentem Hongcongi.
Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads