Mons marinus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Mons marinus
Remove ads

Mons marinus est mons qui ex fundo abyssi oceani elevatur sed superficiem aquae (maris aequor) non attingit, et ergo non est insula. Montes marini plerumque ex montibus igniferis exstinctis nascuntur, qui abrupte surgunt et usitate ex fundo abyssi a 1000 ad 4000 metrorum alto stant. Oceanographi montes marinos definiunt proprietates liberas quae saltem usque ad 1000 metra super fundum abyssi attingunt. Cacumina saepe inveniuntur centies vel milies metrorum sub superficie, et ergo aestimantur intra mare profundum.[2] Sunt circa 100000 montium marinorum in orbe terrarum, paucis iam investigatis. Montibus marinis sunt variissimae formae et magnitudines; distinctumque exemplar auctus, vitae, et mortis monstrant. Anni recentioribus, nonnulli montes marini vivi observati sunt; exempli gratia Loihi in Insulis Havaianis.

Thumb
Piscis Coryphaenoides sp. et curalium Paragorgia arborea in cacumine Montis Marini Davidson habitant. Haec sunt duae species ad montes marinos attractae; Paragorgia arborea praesertim in regione proxima crescit, sed non tam abundanter.[1]

Montes marini, ob eorum abundantiam, sunt unum ex numerosissimis orbis terrarum oecosystematibus oceanicis. Interactiones inter montes marinos et flumina submarina, atque eorum elevatus in aqua locus, eodem modo attrahuntur plancton, curalia, pisces, et mammalia marina. Observatur eorum effectus aggregationalis? ab industria piscatus commercii, et multi montes marini magna cetaria sustinent. Malos oecosystematibus montium marinorum ponderant homines piscatus effectus, cum bene notis deminutionis horum animalium exemplis, sicut deminutio Hoplostethi atlantici. Fere 95 centesimae detrimenti oecologici a ratione bottom trawling? Anglice appellata efficiuntur, quod ad verbum tota oecosystemata ex montibus marinis radet.

Multi montes marini, ob eorum numeros magnos, non iam investigati, vel adeo tabulis descripti sunt. Bathymetria et altimetria ex satellite sunt duae technologiae quae una adiuvant ut scientia amplificetur. Naves cum montibus marinis non iam descriptis conflixerunt; exempli gratia, Mons Marinus Muirfield ex navi quae cum eo conflexit anno 1973 appellatur. Maxima autem pericula montium marinorum sunt conlapsiones? laterum; dum montes marini senescunt, extrusiones penetrantes latera imprimunt, terrae lapsus efficientes qui magna tsunami generare possunt.

Thumb
Tabula nonnullorum orbis terrarum maiorum montium marinorum.
Thumb
Diagramma eruptionis submarinae. 1, nubes vaporis aquae. 2, aqua. 3, stratum. 4, fluxus lavae. 5, canalis magmae. 6, camera magmae. 7, moles. 8, lava pulvinosa. Click ad amplificandum.
Remove ads

Piscatus

Paene octoginta species piscium et concharum pro commercio ex montibus marinis capiuntur, inter quas insigniter decapoda familiae Palinuridarum, pisces Anglice mackerel appellati (plerumque familiae Scombridarum), Paralithodes camtschaticus, Lutjanus campechanus, Thunnus, Hoplostethus atlanticus, et Perca (familiae Percidarum).[3]

Thumb
Numeri Hoplostethorum atlanticorum, ob nimium piscatum ad montes marinos ubi ei ova gignunt, magnopere deminuebant; periti dicunt perfectam speciei refectionem decennia requirere.[4]
Thumb
Inaures curalii huius generis saepe ex curalio in montibus marinis capto efficiuntur.
Remove ads

Nexus interni

  • Bathymetria
  • Eruptio submarina

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads