Mysius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Mysius (Graece Μύσιος) in mythologia Graeca fuit persona pro aetiologia Mysiae nominis Demetros facta. Tradebatur Demetrem Persephonen petentem hospitio domi invitavisse Argi, atque fanum Demetris Mysiae condidisse, "Mysaeum" appellatum, circa sexaginta stadia a Pellene situm. Opinabatur praeterea aliud Demetris Mysiae templum in via quae a Mycenis ad Argum ducebat stetisse.[1]
Depingitur Mysius iuxta Demetrem Chrysanthemque stans in caelatura Lernae inventa, quarum illa sua filia aut uxor videtur.[2]
Remove ads
Nexus interni
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads