Pesticida

biocidae genus, quod ad ullam pestem trahendam, illicendam, et tum destruendam designatur From Wikipedia, the free encyclopedia

Pesticida
Remove ads

Pesticida est biocidae genus, quod ad ullam pestem trahendam, illicendam, et tum destruendam designatur.[1] Usitatissimus pesticidarum usus est plantas protegere a rebus laedentibus sicut plantis inutilibus, fungis, vel insectis. Hic pesticidarum usus tam quotidianus est verbum pesticida saepe haberi synonymum locutionis merx quae plantas protegit, quamquam revera verbum latius est, quia pesticidae etiam ad proposita non agriculturalia adhibentur. Verbum pesticida omnes comprehendit notiones sequentes: herbicida, insecticida, ordinatorem incrementi insectorum, nematicida, isoptericida, molluscicida, piscicida, avicida, rodenticida, bactericida, repellens insectorum, repellens animalium, antimicrobiale, fungicida, disinfectans, et salubrifactor?.[2]

Thumb
Aeroplanum generis crop-duster pesticidam supra agrum aspergit.
Thumb
Lite-Trac, machina aspergens rotarum quattuor se propulsa, pesticidam supra agrum aspergit.

Pesticida generatim est chemicum vel agens biologicus (sicut virus, bacterium, antimicrobiale, vel disinfectans) qui pestes deterret, debilitat, interficit, vel aliter dehortatur. Inter vexatores petitos sunt insecta, pathogena plantarum, planta inutiles, mollusca, aves, mammalia, pisces, nematoda, et microbia quae bona destruunt, molestiam hominibus aspergunt, vel morbos spargunt, vel ipsa sunt vectores morborum. Quamquam omnibus pesticidis sunt beneficia, nonnullis sunt impedimenta, sicut hominibus et aliis speciebus toxicitas futura. Secundum Stockholm Convention on Persistent Organic Pollutants, novem ex duodecim chemicis organicis periculosissimis et pertinacissimis sunt pesticidae organochlorinaceae.[3][4]

Remove ads

Tabula pesticidarum

More information Genus pesticidae, Grex pestium petitus ...

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads