Ion
in chemia, atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Ionta (ion, iontis, n.; Graece: ἰόν, ἰόντος 'iens')[1] in chemia sunt atomi vel moleculae electrice oneratae, propter augentem, aut diminuentem electronum suorum dotationem, quae in principio neutra est. Hoc appellatur iontizatio.
Vide etiam paginam discretivam: Ion (discretiva).

Ionta negative onerata, ob electronum auctionem, anionta vocantur et sunt attracta ab anodo. Ionta autem positive onerata, propter electronum diminutionem, cathionta appellantur, attracta ab cathodo.
Remove ads
Energia Iontizationis
Vocatur prima energia iontizationis quam opus sit ad lenius electron plane extrahendum ex atomo absque nonnulla energia residuali electronis ablati in ipso. Et energia divisa ab onere electronis unius est potentialitas iontizationis. Hae appellationes etiam in iontizationem molecularum et solidorum describendam adhibentur, quamquam aestimatio sua non sit constans quoniam iontizatio ab aliis variantibus vexatur, sicut temperatura, chemica, vel geometria.
Remove ads
Iontizatio

Si Natrii atomus electron unum perdit, procedit Natrii Cathion:
Na → Na+ + 1 e-
Si Chlori atomus electron unum auget, procedit tum Chloridi Anion:
Cl + 1 e- → Cl-
A dissociatione molecularum etiam procedere possunt ionta:
HCl → H+ + Cl-
Additio autem molecularum est modus communis ad ionta multiatomica formanda:
H+ + NH3 → NH4+
Hoc casu ulteriori, iontis formatio non ob auctionem diminutionemve electronum ab ammonia (NH3) sed auctio protonis ipsius. Ammonium est ion ammoniae (NH4+), numerum eundem electronum habent, ut sunt pleni, hoc facit ea praesertim stantia.
Remove ads
Ionta Varia
- Dianion: dianion est species iontis habens duo onera negativa ablata, super ipsum.
- Zwitterion: Zwitterion est ion onere negativo nullo habens duo onera: et positivum et negativum.
- Radicalia iontica: Ionta habentia numerum irregularem electronum, instabilia et reactiva sunt.
Ionta Adsidua
Remove ads
Notae
Nexus interni
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads