Receptorium adrenergicum alpha 2

From Wikipedia, the free encyclopedia

Receptorium adrenergicum alpha 2
Remove ads

Receptorium adrenergicum α2 est simul grex quattuor receptoriorum neurotransmissoris adrenergicorum et receptoriorum proteino G copulatorum. Neurotransmissores stimulantes sunt noradrenalinum et adrenalinum principales, atque nonnullae aliae agonistae notae sunt[1].

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

More information Receptoria α2 Exemplum: ADRA2A ...

De diversis subtypis receptoriorum α2 iam relata sunt, ut α2A, α2B, α2C. Non in mammaliis invenitur α2D. Distributio subtyporum in corpore diversa est.

Effectus agonistarum α2 possunt esse sedatio, analgesia, vasodilatatio, bradycardia.

Remove ads

Physiologia

Receptorium adrenergicum α2 (RAα2) est superfamiliae receptoriorum proteino G copulatorum membrum. Neurotransmissores, qui in receptorium α2 incidunt, sunt noradrenalinum (cum affinitate maiore α receptoriorum) et adrenalinum (cum affinitate maiore β receptoriorum). In corporis organis diversorum munerum agunt.

In cortice praefrontali cerebri RAα2 cognitioni servant. Receptoria α2 momentum etiam gubernationis pressionis sanguinis habent[2].

Inveniuntur

De systemate excitante reticulari ascendente et noradrenalino neurotransmissore

Conferatur pagina principalis: Systema excitans reticulare ascendens.

Receptoria proteino G copulata

Conferatur pagina principalis: Receptorium proteino G copulatum.

Receptoria proteino G copulata (RPGC) in genere, cum stimulata, signa per proteina GTP (guanosinum triphosphatum) ligantia (proteina G dicta) transmittunt. Receptoriis subunitates helicales septem sunt, quibus membranam cellularem transgreditur. Receptoria α2 in endothelio vasorum sanguineorum diversorum reperiuntur, quo ea effectus suos per proteinum G inhibens (Gi) et postea per oxidasem acidi nitrici, cum formatione acidi nitrici (NO), ita vasodilatationem permittens, exercent[5].

Cognitio et corticis praefrontalis receptoria α2

Una cum receptoriis α1 (RAα1) etiam receptoria α2 (RAα2) in cortice praefrontali ad cognitionem referunt[6]. Videtur, ut methylophenidatum, medicamentum tractationis conturbationis hypercineticae cum attentionis defecto (CHAD), in parte effectus emendativos ope RAα2 perficit[7].

Munera receptoriorum α2 pressionis fluxusque sanguinis

Receptoria adrenergica α2 (RAα2) inveniuntur in cerebro, corde, renibus, vasīs sanguineis. Centralia RAα2A centrorum cerebralium pressionem sanguinis et in sanguine multitudinem noradrenalini minuit, peripherica RAα2B retentionem natrii et vasoconstrictionem perficit, peripherica quoque RAα2C vasoconstrictionem frigore inductam causat[8].

Remove ads

Pathophysiologia

Polymorphismi receptoriorum α2 significatio morborum cardiovascularium habent[9].

Neurotransmissores stimulantes

Agonistae receptoriorum α2

Agonistae α2 sunt substantiae, quae receptoriis α2 cellulas stimulant. Effectus earum possunt esse sedatio, analgesia, vasodilatatio, bradycardia[10]. Exempla sunt:

Antagonista receptoriorum α2

  • Guanfacinum — receptoria α2A incitat. Praeterea in CHAD tractando adhibentur[13].

Notae

Nexus interni

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads