Systema excitans reticulare ascendens

From Wikipedia, the free encyclopedia

Systema excitans reticulare ascendens
Remove ads

Systema excitans reticulare ascendens est collectio nucleorum in trunco cerebri vertebratorum situata. Systema hoc simul est ipsa pars formationis reticularis, quae fibras nervales (ascendentes) in corticem cerebri mittit. Munera eius est statum vigilantem et numerum circadianum multiplicium fibrarum nervorum in cortices cerebri ambos distribuentium ope sustentare[1]. Hoc in modum quaequae undarum EEG generatae sunt[2].

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Thumb
Truncus encephali cum partes systematis excitantis reticularis ascendentis.

Nuclei systematis excitantis reticularis ascendentis intra formatione reticulari et etiam thalamo cum systematibus neurotransmissorum acetylcholini, dopamini, acidi glutamici, histamini, noradrenalini, serotonini inveniuntur.

Damnum systematis excitantis reticularis ascendentis, ut in apoplexia cerebri, perturbationes graves perficiat[3], at sanitas recuperata nonnumquam observata est[4].

Remove ads

Historia

Anno 1949 MORUZZI et MAGOUN primum rationem systematis excitantis reticularis ascendentis, desynchronizationem undarum EEG formatione reticulari stimulata observantes, cognoverunt[5].

De systematibus neurotransmissorum

Quaedam systemata neurotransmissorum systema excitans reticulare ascendens formant. Systema neurotransmissoris hic ad multitudinem neuronorum aequalium eodem neurotransmissore ex terminalibus synapticis liberato spectat. Verbi gratia systemate dopaminergico cellulae nervales cum synapticis dopaminergicis neurotransmissorem dopaminum liberant, incitantque postsynaptice receptoria dopaminergica.

More information Neuro transmissor, Correspondentes nuclei animum excitationem mediantes ...

Systema dopaminergicum

In mesencephalo imprimis duo nuclei, cuius synapses neurotransmissorem dopaminum liberant, inveniuntur: substantia nigra, pars compacta (A9), ac area tegmentalis ventralis (A10).

Systema noradrenergicum

Perikarya initium fibrarum noradrenergicarum systematis excitantis ascendentis in loco caeruleo locata sunt[7].

Fibrae nordrenergicae progrediuntur (exempla):

Systema serotonergicum

Inter systemata neurotransmissorum, intra systema exictans reticulare ascendens, systema serotonergicum maximum videtur. Fibrae nervales serotonergicae de nucleis raphes oriuntur.

Remove ads

Notae

Nexus interni

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads