Iacutia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Iacutia
Remove ads

Iacutia[1] sive Iakutia,[2] vel rite Res Publica Sacha (Iacutia), Russice Республика Саха (Якутия) et Iacutice Саха Өрөспүүбүлүкэтэ, Саха Сирэ vocatur, subiectum Foederationis Russicae est, anno 1922 formatum, et ab anno 2000 in Russicum Districtum (Circulum) Foederalem Extremorientalem inclusum.

Haec pagina de re publica Iacutia tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Iacutia” appellatur, vide Iacutia (discretiva).
Quick facts

Iacutia, in parte septentrio-orientali Siberiae sita, in oriente sua cum districtu autonomo Tschucotico et regione Magadanensi, in meridie-oriente cum territorio Chabarovskensi, in meridie cum regione Amurensi et territorio Transbaicalico, in meridie-occidente cum regione Ircutensi, in occidente cum territorio Crasnoiarensi terminos terrestres habet, in septentrione sua autem a maribus Lapteviorum et Siberico Orientali alluitur, quae maria insulis Sibiriae Novae, freto Demetrii Laptevii a terra continente divisis, separata sunt.

Aream 3103200 chm2 habens, Iacutia est amplissimum Foederationis Russicae subiectum. Circa 960 milia incolarum habet (anno 2016), quorum fere 50 centesimae gente Iacuti, fere 38 centesimae autem Russi sunt.

Linguae publicae sunt Iacutica et Russica.


Remove ads

Flumina

Flumina Iacutiae ad pelvim siccationis Oceani Arctici pertinent; flumina maxima, quae in oceanum influunt, sunt (ab occidente ad orientem enumerata):

Horum fluminum maxima est Lena. Eius confluentes sunt Aldanus (cum Timptone, Utschuro, Maia, Iudoma et Amga), Olecma, Talba, Wiluius (cum Marcha) et Witimus.

Montes

Iacutiae partes septentrionalis et orientalis montuosa est. Montes Verchoianenses et Iugum Czerskii, ambo alti et frigidi, in parte septentrio-orientali Iacutiae patent. In iugo Czerskii montes Iacutiae et omnis Russiae boreorientalis siti sunt, quorum cacumen elatissimum Victoria est. Planities montana Iano-Oimiakonica hos montes et Suntar Chaiata coningit. Systema montanum Suntar Chaiata (cum iugo Iudomensi) in parte orientali Iacutiae et in territorio Fortuniano sita sunt. In meridie iugum Palmarium Iacutiam a regione Amurensi separat; iugo Palmario planities montana Aldanica adiacet. Partem Iacutiae occidentalem planities elevata Sibiriae Mediae occupat, cuius pars planities elata Viluica est.

Remove ads

Urbes

Caput rei publicae Iacutiae est urbs Iacutia (vulgo Jakutsk). Urbs secunda a maxima est Neriungri. Tiksi colonia urbana portus maris Lapteviorum prope ad delta Lenae situs est et Czerski prope ad delta Colymae et mare Sibiricum Orientale. Castella Colymensia tria, Inferius, Medium et Superius, ad Colymam sita sunt.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads