Satyricon
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Satyricôn[1] sc. libri[2] sunt fabulae a Petronio Arbitro scriptae, quae etiam hodie partim servatae sunt. De titulo, quo modo intellegi debeat, ambigitur. Sunt qui Satyricon putent re vera Σατυρικῶν 'Satyricorum' esse et eius rei causa malint Satyricôn scribere. Sunt etiam qui Satyricon nominativum singularem exhibere arbitrentur[3] et quidem Satyricum scribere malint.[4]
Vide etiam paginam discretivam: Satyricon (discretiva).

Remove ads
Argumentum partium nobis servatarum
Narrator et prima persona mythistoriae est Encolpius, qui cum amasio Gitone sociisque Ascylto et Eumolpo per Italiam vagat. Encolpius iram Priapi excitavit (modo nobis ignoto); placere semper temptat. De Gitone cum Ascylto et Eumolpo interdum pugnat.
Textus nobis servatus, in capitulos 141 divisus, haec praebet:
- Agamemnonis de arte rhetorica disputatio (cap. 1-5)
- quaestus Ascylti in lupanari; Encolpii et Ascylti de Gitone rixa (6-11)
- casus in foro passi (12-15)
- Pervigilium Priapi, a Quartilla directum (16-26)
- Cena Trimalchionis, hospite Trimalchione (26-78)
- Giton ab Ascylto abreptus (79-82)
- Eumolpus in pinacotheca incasus (83-90)
- Eumolpi de puero Pergameno historia (85-87)
- Eumolpi de Troiae halosi carmen (89)
- Giton repertus; Encolpii et Eumolpi de Gitone rixa; Ascylti irruptio (91-99)
- iter in navigio Lichae et Tryphaenae; navis a tempestate eversa (100-115)
- Eumolpi de matrona Ephesia fabula Milesia (110-112)
- ad Crotonem adventus; hereditatum captatio (113-141)
- Eumolpi de Bello civili carmen (119-124)
- Circes amores (125-139)
- Oenotheae sacerdotis officia (133-138)
Carmina nonnulla in textu Satyricon comprehenduntur, metro, stylo, longitudine dissimilia, quorum maxima sunt epyllia duo ab Eumolpo declamata, Troiae halosis (c. 89) et Bellum civile (cc. 119-124).
Remove ads
De auctore

Satyricon auctor ferme omnino ignotus est: nomen tantum [C.] Petronius Arbiter scitur. Qui nonnullis idem Petronius est qui in Taciti Annalibus narratur Pisonum coniuratione Neronis Caesaris iussu interfectum esse.
De fortuna antiqua et mediaevali librorum Satyricon
De fortuna recentiore operis
De editionibus
De editionibus prioribus huius operis primus scripsit Petrus Burmannus in praefatione editionis suae, unde hic, adiuvante I. A. Fabricio, res breviter repetitur.
Sunt autem illa fragmenta primum quod quidem constet edita cum multis lacunis, sed tamen interdum rectius quam posthaec, curante Francisco Puteolano, Mediolani anno 1482, Venetiis anno per Bernardinum de Vitalibus Venetum anno 1499, Lutetiae porro anno 1520 curante Reginaldo Chalderio (ad cuius editionis paginas, suas castigationes anno 1562 direxit Hadrianus Iunius); Lipsiae etiam per Iacobum Thanner Herbipolensem anno 1500 curis Hermanni Buschii Pasiphili Monasteriensis. Eadem fragmenta cum castigationibus porro Iohannis Sambuci Antverpiae 1565 ex officina Plantiniana, Lugduni 1575 apud Iohannem Tornaesium edita sunt; qui duobus editis et totidem scriptis Cuiacii et Dalecampii libris adiutus, et opera usus Dionysii Lebei Batillii, Petronium recensuit eique variarum lectionum libellum adiunxit, videturque primus auctiora illa fragmenta dedisse e suis libris Lutetiae 1575 apud Patissonios. Editiones duas curavit Petrus Pithoeus, primam anno 1577, alterum Lutetiae anno 1587 apud Patissonios.
Sequuntur Iani Dousae in Petronium libri tres Lugduni Batavorum 1583 editi primum, postea (Petronio adiuncti) anno 1585 ibidem, Lutetiae eodem anno apud Linocerium, ibidem 1587 apud Patissonios; quae editio superioribus omnibus emendatior est, additis etiam notis Richardi Biturigis. Melchioris Goldasti editio "Helenopoli" sive Francofurti 1610 curata, et Lugduni 1618 apud Frellonium, Francofurti 1621 in officina Wecheliana, et Genavae curante Thoma Iuges 1629 repetita, variorum castigationes complectitur. Cum notis eruditis et glossario Iohannis Burdelotii prodiit Lutetiae 1618, 1645, 1677; et edente atque interpolante Michaele Hadrianide (cuius etiam praefatio praemittitur) Amstelodami 1663.
Anno 1629 Petronius cum ingenti (sed, fide Fabricii, nullius pretii) Iohannis Petri Lotichii commentario lucem vidit Francofurti. Eodem anno prodierunt notae virorum doctorum in Petronium, Iohannis Alexandri Brassicani aliorumque nonnullorum; eodemque anno prodiit editio Francofurti cum commentario eximio supplementisque falsis Iosephi Antonii Gonsali de Salas. Textum deinde cum notis selectis et praeludiis edidit Simon Abbes Gabbema Traiecti anno 1654.

Novum fragmentum Tragurii in Dalmatia repertum, integram cenae Trimalchionis narrationem complectens, primus vulgavit Patavii anno 1664 Paulus Frambottus. Id "fragmentum Traguriense" suo loco insertum textu Petroniano et cum selectis variorum commentariis divulgatum est a Michaele Hadrianide Amstelodami anno 1669, anno 1687 repetitum. Accuratissimam et praestantissimam editionem autem dedit Petrus Burmannus Ultraiecti anno 1709, in qua contextus scriptoris emendate constitutus (et in capita distinctus) singulis paginis substrata habet virorum doctorum commentaria cum notis antea ineditis Nicolai Heinsii, Gulielmi Goesii et Burmanni ipsius. Editio repetita est, cura Caspari Burmanni editoris filii, Lugduni Batavorum anno 1743.[5]
De lectoribus et criticis
De imitatoribus et continuatoribus
Pelliculam Satyricis dicatam primus Ioannes Ludovicus Polidoro anno 1968 fecit (vide Vicipaediam Italicam), mox autem Fredericus Fellini anno 1969 titulo Satyricon.
Remove ads
Editiones
- 1482 : ed. Franciscus Puteolanus Mediolani (textus O')
- 1499 : "Petronii Arbitri Satyrici fragmenta quae extant" in Dion Chrysostomus Prusensis philosophus ad Ilienses Ilii captivitatem non fuisse aperte demonstrat -- Franciscus Philelphus e Graeco traduxit -- Petronius Arbiter Satyricus. Venetiis: per Bernardinum Venetum aliud exemplar
- 1520 : Petronii Arbitri quatenus extare comperitur, Satyrae fragmentum. [Lutetiae] ab Reginaldo Chalderio Textus apud Gallica
- 1565 : ed. Iohannes Sambucus Antverpiae Textus
- 1575 : edd. Iohannes Tornaesius et Dionysius Lebeus Batillius Lutetiae (textus L)
- 1577 : ed. Petrus Pithoeus (textus L et O). Lutetiae: apud Mamertum Patissonium Textus apud Gallica
- 1587 : ed. Petrus Pithoeus (textus L et O). Lutetiae: apud Mamertum Patissonium Textus apud Gallica
- 1610 : ed. Melchior Goldast Francofurti ad Moenum Textus 2a editionis 1621
- 1664 : ed. Paulus Frambottus Patavii (textus H, i.e. Cena Trimalchionis)
- 1669 : ed. Michael Hadrianides Amstelodami (textus O, L, H) Textus apud Internet Archive
- 1677 : ed. Ioannes Bourdelotius. Lutetiae: apud Claudium Audinet Textus apud Gallica
- 1709 : ed. Petrus Burmannus Traiecti ad Rhenum. 2a editio Amstelodami 1743 (Ed. prima apud Google Books) (Ed. 2a vol. 1 apud Google Books) (Ed. 2a vol. 2 apud Internet Archive)
- 1862 : ed. Franciscus Bücheler; Berolini Editio 1862; 6a editio ab Heraeo confecta 1922
- 1865 : ed. Carolus Nisard: Pétrone, Apulée, Aulu-Gelle : oeuvres complètes : avec la traduction en français. Lutetiae textus apud Communia apud Gallica
- 1923 : ed. Alfred Ernout; Lutetiae (Collection Budé)
- 1950 : ed. Cesareo et Terzaghi
- 1995 : ed. Konrad Müller; Monaci (4a editio)
Remove ads
Versiones
- Versiones Anglicae
- 1668: "The History of the Ephesian Matron" a Iohanne Ogilvio poëtice versa, imaginibus a Wenceslao Hollar additis, in libro Ogilvii Aesopic's, Londinii, 1668
- 1694: a Gulielmo Burnaby versa, Londinii: Samuel Briscoe, 1694; recensa a Mr Wilson, Londinii, 1708, quae editio Londinii reimpressa est, 1899; inclusa in editione a Stephen Gaselee curata, a Normanno Lindsay illustrata, Londinii, 1910; reimpressa cum praefatione C. K. Scott Moncrieff, Londinii, 1914; recensa a Gilbert Bagnani, ab Antonio Sotomayor illustrata, Novi Eboraci: Heritage, 1964. Textus editionis 1694 Textus editionis 1899
- 1736: a John Addison versa. Londinii, 1736.
- 1854: Erotica: The elegies of Propertius, The Satyricon of Petronius Arbiter, and The Kisses of Johannes Secundus a Walter K. Kelly versa. Londinii: Henry G. Bohn, 1854 Textus
- 1902: a Charles Carrington divulgata, versio Sebastiano Melmoth adscripta (quo pseudonymo interdum Anscharius Wilde usus est). Lutetiae, 1902; reimpressa "in the translation attributed to Oscar Wilde", Sicagi: Pascal Covici, 1927; reimpressa cum praefatione et commentariis Alfredi R. Allinson, Novi Eboraci: Panurge Press, 1930. Textus editionis 1930
- 1913: a Michaele Heseltine versa. Londinii: Heinemann; Novi Eboraci: Macmillan, 1913 (Loeb Classical Library); recensa ab E. H. Warmington, Cambridge, Massachusetts: Harvard University Press, 1969
- 1922: a W. C. Firebaugh versa; cum Normanni Lindsay illustrationibus). Novi Eboraci: Horace Liveright, 1922; a Carolo Whibley recensa, Novi Eboraci, 1927 Textus editionis 1922
- 1923: a J. M. Mitchell versa, Londinii: Routledge; Novi Eboraci: Dutton, 1923 Textus editionis Londiniensis
- 1927: a Iacobo Lindsay versa cum Normanni Lindsay illustrationibus. Londinii: Fanfrolico Press, 1927; reimpressa Novi Eboraci: Willey, 1944; Londinii: Elek, 1960
- 1953: a Paulo Dinnage versa. Londinii: Spearman & Calder, 1953.
- 1959: a Gulielmo Arrowsmith versa. Ann Arbor: University of Michigan Press, 1959; Novi Eboraci: The New American Library/Mentor, 1960 Textus apud archive.org
- 1965: a Paul J. Gillette versa. Angelopoli: Holloway House, 1965
- 1965: a J. P. Sullivan versa. Harmondsworth: Penguin, 1965; crebriter reimpressa. ISBN 0-14-044489-0
- 1996: a R. Bracht Branham et Daniel Kinney Versa. Londinii: Dent 1996. ISBN 0-520-20599-5; Berkeley: University of California Press, 1997. ISBN 0-520-21118-9
- 1997: a P. G. Walsh versa. Oxonii: Oxford University Press, 1997. ISBN 0-19-283952-7.
- 2000: a Sarah Ruden versa. Indianapoli: Hackett, 2000. ISBN 0-87220-511-8
- 2003: a Frederico Raphael versa, a Neil Packer illustrata. Londinii: Folio Society, 2003
- Versiones Finnicae
- 2003: a Pekka Tuomisto versa. Helsingiae: Tammi, 2003. ISBN 951-31-2553-X
- Versiones Francogallicae
- 1693: a Francisco Nodot versa et aucta. Amstelodami editio 1756 apud Google Books
- 1865: (ed. Carolo Nisard). Lutetiae thumb|page=23|textus apud Communia
- 1902: a Laurentio Tailhade versa. Lutetiae: Garnier
- 1923: a Louis de Langle versa. Lutetiae: Bibliothèque des Curieux Textus apud archive.org
- 1960: a Petro Grimal versa. Lutetiae: Livre de Poche
- 1993: a Francisca Desbordes versa. Lutetiae: Flammarion. ISBN 2080703579
- Versiones Italianae
- 1969: a Petro Chiara versa. Mediolani, sumptibus Arnaldi Mondadori
- 1995: ab Andrea Aragosti versa. Mediolani: R.C.S. Libri & Grandi Opere S.p.A., 1995. ISBN 88-17-17019-4
- Versiones Theodiscae
- 1773: Begebenheiten des Enkolp, a Gulielmo Heinse versa. Romae (sed re vera Schwobach b. Mitzlar), 1773; Die Abenteuer des Encolp a C. Moreck recensa, Hanoveriae, 1922
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads