Solon

From Wikipedia, the free encyclopedia

Solon
Remove ads

Solon[1] (Graece Σόλων) fuit archon Athenis anno 594/593 a.C.n., vir politicus rei publicae peritus, nomothetes, poeta Graecus. Nobili sed paupere loco natus quo tempore civitas Atheniensium pauperibus divitibusque dissentientibus turbabatur. Solon omnibus persuasit ut concordiam colerent. Idem carmina de re publica, de vita hominis, de iustitia composuit. Etiam servos ex aere alieno liberavit.

Vide etiam paginam fere homonymam: Solon Stratonis filius.
Thumb
Solon
Remove ads

De fabula philosophica

Thumb
Cresus divitias suas Soloni ostendit ː tabula a Francisco Francken picta.

Rex Lydiae Croesus, homo ditissimus, doctos homines ex omni Graecia libens invitabat atque magnifice habebat. Cum autem Solon ad se Sardis venisset rex. postquam divitias ei ostendit, sapientem interrogavit quemnam omnium mortalium beatissimum iudicaret, sperans se ipsum responsurum. At Solon Tellum Atheniensem nominavit atque secundo loco Cleobin et Bitonem. Cum autem indignaretur Croesus quod se et divitias suas sprevisset, Solon talem rationem responsi sui reddidit ː neminem nisi mortuum beatum dici posse ; adeo inconstanter fortunam res humanas gubernare[2] ǃ Ipsae res mox Croesum stultitiae coarguerunt qui filium infelici casu ab hospite Adrasto interfectum amisit et a Cyro Persarum rege bello victus regno caruit. Cum iussu victoris in pyra sederet igne iam inlato dicti Solonis reminiscens eius nomen ter exclamavit, mirante Cyro quisnam esset quem invocaret. Illa clarissima fabula ab Herodoto narrata saepe apud auctores antiquos memorata est et pictores inspiravit. Ostendit, quod Graecis antiquis cordi erat, quomodo dei ῦβριν[3] humanam castigent et quam infida res sit fortuna. Itaque Cyrus re comperta de supplicio Croesi sententiam mutavit et veniam ei dedit ab illa fabula edoctus hominem esse ut Croesum fortunae vicissitudinibus obnoxium[4].

Remove ads

De fabula Platonica

In Timaeo Critias verba abavi sui Dropidis refert qui Solonis amicus fuerat et miras res ab eo didicerat. Nam Solon post leges perlatas peregre ambulavit atque inter alios apud Aegyptios venit quorum sacerdotes antiquitatis peritissimi historias in Graecia vetustate iamdiu oblitteratas ei narraverunt. Ita miras res de Atlantide, continente submerso, et veterum Atheniensium virtute post reditum rettulit. Hoc modo fabulam a se excogitatam Solonis, hominis venerabilis, auctoritate tegebat Plato.

Remove ads

Sententiae

Inter sententias Solonis saepe ille versus memoratur[5]: γηράσκω δ᾽ αἰεὶ πολλὰ διδασκόμενος, hoc est 'et senex multa semper disco'.

Scripsit quoque[6]: ὄλβιος, ᾧ παῖδές τε φίλοι καὶ μώνυχες ἵπποι καὶ κύνες ἀγρευταὶ καὶ ξένος ἀλλοδαπός, hoc est "beatus ille cui amici sunt pueri et equi ungulati et canes venatici et hospes alienigena".

Notae

Fontes

Nexus interni

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads