Syracusae
Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Syracusae[1][2][3][4] (-arum, f.; alia nomina: Siracusia;[2] Italiane: Siracusa; Sicule: Sarausa; Graece: Συρακοῦσαι) sunt Urbs Italiae et municipium circiter 122 320 incolarum. Sitae sunt in Regione Sicilia et in Consortio Libero Municipali eiusdem nominis partes capitis agunt. Urbani Syracusani[3][2] [5][6] (etiam: Syracusii[3][7], Siracusani[2]) appellantur.
Vide etiam paginam discretivam: Syracusae (discretiva).

Urbem Syracusas maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium saepe audistis. Est, iudices, ita ut dicitur.
Remove ads
Sententia urbis est: S.P.Q.S - Senatus PopulusQue Syracusanus.
Historia
Syracusae Graecae

Urbs ab Archia, viro Corinthio, in insula Ortygia expulsis Siculis secunda parte octavi saeculi a.C.n. condita est[8]. Syracusanis multa bella adversus Graecos et Poenos gerebantur. Nam utrique in Sicilia ante Romanorum adventum colonias condiderant. Anno 480 a.C.n. tyrannus Gelon (485-478 a.C.n.), eo ipso die (ut dicebatur) quo Athenienses et eorum socii Persas apud Salaminem vicerunt, maximi momenti victoriam de Poenis ad Himerum rettulit atque unus ex omnibus Syracusanis tyrannis a posteritate tyrannide iam eversa adhuc colebatur[9]. Annis 415-13 a.C.n. Syracusani iterum de salute civitatis certare debueruntː nam una cum Selinuntiis Segestanos bello opprimebant cum illi legatos Athenas miserunt auxilium petitum. Athenienses Siciliae imperio suo maritimo subiungendae cupidine moti magnum exercitum Nicia duce miserunt qui castra ad litus portus maioris Syracusanorum posuerunt. Paulum afuit quin tota urbs circumvallaretur. Saluti fuerunt Lacedaemonius dux Gylippus et hoplitae a Corinthiis et Boeotiis ceterisque sociis missi. Praeterea cum Syracusae tunc democratice regerentur Hermocrates, vi acer et peritus, et in consiliis belli et in contionibus popularibus feliciter praepollebat. Ita victoria penes Syracusanos fuit et anno 413 a.C.n. exercitum hostium delendo terminos imperialismo Atheniensi imposuerunt. Simul ex illo bello Syracusae una e potentissimis civitatibus Graecis -immo fortasse potentissima- factae erant tam peritia nova belli et confidentia et numero navium quam mox etiam divitiis[10]. Saepe tamen cum Poenis bella de dominatione in Sicilia gerebant. Haec sempiterna bella eos ad tyrannidem Dionysiorum Maioris (405-367) et Minoris (367-357) mercennariis militibus subnixorum patiendam redegerunt. Postquam Platonis dicipulus Dio Dionysium anno 357 expulit per decem annos frequens successio tyrannorum sese invicem impugnantium exstitit atque velut anarchia militaris, donec Timoleon a metropoli Corinthia missus liberam rempublicam restituit. Viginti annis post Timoleontem mortuum vix elapsis rursus ad tyrannidem decursum est atque etiam ad regnum quoniam Agathocles (316-289) et Hiero II (275-215) titulum regium sibi vindicarunt.
Syracusae Romanae
Cum Romani in Siciliam venerunt initio primi belli Punici, Syracusani primum eis restiterunt. Mox tamen victi sunt ac deinde usque ad mortem Hieron II fidelissimus Romae socius esse perstitit. Ita tranquille regnare potuit ut qui Romanis morem gerebat. Sed eius nepos et successor Hieronymus societatem Romanam post 216 a.C.n., hoc est post cladem Cannensem, deseruit et Hannibali favit. Mox post tredecim menses regni et ipse occisus est et imperator Romanus Marcus Claudius Marcellus urbem oppugnare coepit quam machinae Archimedis diu defenderunt. Tandem anno 212 a.C.n. expugnata et direpta est: opera insignia artificum Graecorum e Syracusis Romam tum translata sunt ubi studium sculpturae, caelaturae, picturae apud Romanos stimulavere[11]. Deinde nihil nisi urbs maxima provinciae Siciliae fuit in imperio Romano.
21 Maii 878 urbs a Saracenis capta est. Anno 1803 Ioannes Godofredus Seume Syracusis visitatis de itinere opus famosum Spaziergang nach Syrakus pepigit.
Hodie Syracusae ad rem publicam Italianam pertinent.
Remove ads
Aedificia egregia

- Auris Dionysii (Italiane: Orecchio di Dionisio)
- Ecclesia cathedralis metropolitana Nativitas B.M.V.
- Fons Arethusae
- Ortygia
- Latomiae
Clari cives
- Hermocrates, strategus rerum publicarum peritus quem Plato dialogis suis introduxit.
- Gelon, tyrannus
- Dionysius Maior, tyrannus
- Hiero II, rex
- Archimedes physicus
Ecclesia Catholica Romana
Ecclesiae Catholicae Romanae Syracusis sedes episcopalis metropolitana eiusdem nominis[6] est.
Fractiones, vici et loci in municipio
Fractiones
Arenella, Belvedere, Cassibile, Fontane Bianche, Ognina, Santa Teresa Longarini Scalo, Targia.
Loci
Penisola della Maddalena (Isola, Plemmirio, Terrauzza),
Muncipia finitima
Notae
Bibliographia
Nexus interni
- Siciliam (regionrm)
- Consortium Liberum Municipale Syracusanum
- Provinciam Syracusanam (provinciam abrogatam)
- Urbes Italiae
- Fasti tyrannorum Syracusanorum
Nexus externi
Pinacotheca
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads