Nucleus basalis telencephali

From Wikipedia, the free encyclopedia

Nucleus basalis telencephali
Remove ads

Nucleus basalis telencephali vel saepius nucleus basalis MEYNERT (nbM) vel nucleus basalis magnocellularis est grex neuronorum imprimis in substantia innominata partis basalis telencephali locatus[1]. Est pars systematis cholinergici, quod ad amygdalam, hippocampum et corticem cerebri spectat.

More information Nucleus basalis telencephali MEYNERT, Cognitores ...

Nucleus in gubernatione somni et vigilantia animi coniungitur. Malum nuclei basalis cum vitio functionum animi vel cerebri nexum est.

Remove ads

Contextus anatomicus et physiologicus

Nucleus basalis intra partem basalem telencephali

Telencephali pars basalis, extra thalamum, commutatorem ventralem a trunco cerebri ad corticem constituit[2]. Quamquam neurotransmissorem principalem acetylcholinum esse videtur, alii, ut GABA quoque momentum habent.

Nucleo basali plurimi nexus inter ceteros nucleos magnocellulares partis basalis, nuclei septalis medialis enim et nuclei striae diagonalis, sunt[3]. Sub microscopio magna ex parte cellulae neuronales nuclei magnocellulares et multipolares, quaedam cum granulis acidophilicis intracytoplasmicis, quae in parte intra mitochondriis locatae videtur: anteromedialiter cellularum 36% typi magnocellularis, posterolateraliter 54%. Cetera neurona parviora sunt, de forma fusiformi.

Systema excitans reticulare ascendens et nucleus basalis

Conferatur pagina principalis: Systema excitans reticulare ascendens.

Nucleus in gubernatione somni et vigilantia animi coniungitur[4].

More information Systema, Neuro transmissor ...
Remove ads

Natura nuclei basalis

Nucleus ex grege neuronorum cholinergicorum constitutus est, et simul est pars systematis cholinergici, quod fibrae nervales cum synapsibus cholinergicis (i.e. cum neurotransmissore acetylcholinie ACh) in cerebrum mittit. Nuclei neuronorum cum fibris cholinergicis nuclei basalis etiam abbreviantur Ch4[6] Hodie Ch4 rursum in hominibus subdividitur inter:

  • Ch4a (pars anterior)
  • Ch4al (pars anterolateralis)
  • Ch4ai (pars anterointermedia)
  • Ch4i (pars intermedia)
  • Ch4iv (pars intermedioventralis)
  • Ch4p (pars posterior)
Remove ads

Significatio clinica

Nucleus basalis et morbus Alzheimerianus

Conferatur pagina principalis: Morbus Alzheimerianus.

In morbo Alzheimeriano numerus neuronorum reductus aestimatus est[7], itaque paralleliter ruina cognitiva[8].

Nucleus basalis et morbus Parkinson

Conferatur pagina principalis: Morbus Parkinson.

In morbi Parkinson cursu aegroti symptomata quoque contrahant, quae, in parte, detrimento nucleorum basalium explicari possunt. Exempla talorum signorum morbi Parkinson progredientis sunt[8]:

  • Dysfunctio executiva (pars anterior nbM)
  • Mutationes personalitatis (pars anterior nbM)
  • Allucinationes opticae (pars intermedia nbM)
  • Dysfunctiones visuospatiales (pars intermedia nbM)
  • Inopia memoriae (pars posterior nbM)

Notae

Nexus interni

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads