Thomas Jeffersonius

From Wikipedia, the free encyclopedia

Thomas Jeffersonius
Remove ads


Thomas Jeffersonius,[1] sive vulgo Thomas Jefferson (Albemarle Comitatus Virginiae, 13 Aprilis 1743Monticello, 4 Iulii 1826[2]), unus ex Conditoribus Civitatum Foederatarum, fuit agricola, iuris consultus, architectus, archaeologista, philosophus, physicus, scriptor, vir publicus, Virginiae gubernator, Ioannis Adams Praeses Vicarius, et tertius Civitatum Foederatarum praeses.

More information Thomas Jeffersonius, Antecessor ...

Jeffersonius fuit Washingtonii Secretarius Civitatis (17891797).

Jeffersonius fuit velut Thomas Paine philosophus secundum Lockii notiones de contractu sociali et iure naturali atque principalis Declarationis Libertatis auctor. Anno 1818, Universitatem Virginiensem condidit.

Remove ads

Vita

Jeffersonius iurisprudentiae studebat, et anno 1769 socius conventus legislativi factus est. Tempore Belli Libertatis gubernator Virginiae erat, et annos duos legatus Congressus Civitatum Foederatarum. Tunc cum aliis Declarationem independentiae adumbravit. Annis autem inter 1779 et 1781 Virginiensis gubernator fuit, antequam anno 1785 Lutetiam iret. Post reditum in Americam anno 1789, foederalistarum notiones de unione facienda, quibus Alexander Hamilton praeerat, impugnans iura civitatis uniuscuiusque corroborare voluit. Anno 1792, secretarius primus rectionis novae foederalis creatus est et senatoribus proposuit plures ideas de mensuris, monetis, ponderibus uniendis, de piscatu atque commercio internationiali emendandis. Insuper Charlottesville in urbe academiam instituit et inoculationem variolarum promovit. Anno 1794 dimissionem petivit in latifundia sua rediturus; post tres annos autem praeses vicarius creatus est. Die 17 Februarii 1801 et denuo anno 1805 Statuum Unitorum praeses electus est. A Francis Civitatem Ludoviciana emere potuit.

Iura civitatum liberarum Americae Septentrionalis identidem contra Britannicam aggressionem defendebat. Jeffersonius in decretis obsidionis, quae Napoleo tyrannus et Angli Americanis imposuerant, mercatores proprios generali navium retentione adiuvit. Electio tertia in praesidium anno 1809 oblata accepta non est; praetulit se conferre ad latifundia Monticello ut studiis variis vacaret. Sed crumina aegrotante terras suas et bibliothecam amplam vendere coactus est; libri ex anno 1814 in Bibliotheca Congressionali inveniuntur.

Jeffersonius inter conditores democratiae Americanae numeratur, quae foederalismum contra centralistica firmare soleret. Inter scripta maioris momenti sunt Notes on the State of Virginia (1781; idiomatibus Anglico et Francogallico) et A Manual of Parliamentary Practice (1801).

Remove ads

Scripta selecta

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads