Truncus sympathicus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Truncus sympathicus (TA: A14.3.01.002), pars systematis nervosi autonomici, est catena ganglionorum paravertebralium, iuxta medullam spinalem locata, singulae lateribus et dextro et sinistro. Truncus ab calvaria deorsum usque ad os coccygis propagat.
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Damnum partis superioris trunci sympathici laesione praeganglionica (ut per cancrum pulmonis) syndroma Horner (ptosis, miosis, anhidrosis) perficere potest.
Intra operationem regionis colli diligenter cura ne truncum sympathicum vulneretur ponenda est[1].
Remove ads
Systema nervosum autonomicum

Systema nervosum autonomicum (vel, olim, vegetativum) est pars systematis nervosi, quod vasa sanguinea, musculos internos oculi, glandulas glandulas, musculos leves viscerorum, cor, pulmones, et organa genitalia innervat. Separantur partes sympathica et parasympathica, atque systema nervosum entericum. Systema functiones organorum (ut frequentiam respiratoriam, tensionem sanguineam, pupillas, mictionem, et alias) gubernat.
Remove ads
Anatomia
Uterque truncus sympathicus iuxta corpora vertebrarum et secundum totum columnam vertebralem locatus est. Ibi truncus sympathicus quasi catenam gangliorum paravertebralium (sive gangliorum trunci sympathici) inter se per ramos interganglionares coniunctam format.
Quodque gangliorum paravertebralium connectitur nervo spinali per ramos communicantes, et albos et griseos. Rami communicantes albi fibras nervales praeganglionicas continent, rami communicantes grisei postganglionicas. In cadaveris aspectus albus de myelini praesentia in nervis praeganglionicis, griseus autem aspectus de myelini paupertate in nervis postganglionicis emanant.
In hominibus expressa sunt ganglia in segmenta et cervicalia et thoracica et lumbalia et sacralia:
- Supra truncum sympathicum fibras nervales per canalem caroticum mittit, plexus circum arteriam carotis internam formans
- Ganglia cervicalia sunt tria: Ganglion cervicale superius - ganglion cervicale medium (inconstanter) - ganglion cervicale inferius (saepe una cum ganglioni thoracico primo: Ganglion cervicothoracicum (vel ganglion stellatum)
- Ganglia thoracica sunt undecim vel duodecim
- Ganglia lumbalia sunt quattuor, quae nervos splanchnicos lumbales formant
- Ganglia sacralia sunt tria (usque ad quinque)
- Infra, iuxta coccygis, ambi trunci se coniungunt, singulare ganglion impar formantes.
Ganglion cervicale superius
Ganglion cervicale superius fusi instar maximum magnitudinis (2 cm) ex omnibus ganglionibus paravertebralibus est. Ab eo fibrae sympathicae informationem partis sympathicae in oculos, glandulas salivarias, ac vasa capitis sanguinea efferrunt.
Remove ads
Physiologia
Truncus sympathicus in medio transmissionum informationis partis sympathicae periphericae invenitur: intra truncum enim translatio electrochemia ab neurono primo per synapsem chemicam in neuron secundum fit. Neuron secundum axon suum cum synaptibus directe intra metam organum emittit.
Neurotransmissores
Synapses neuronorum primorum neurotransmissorem noradrenalinum (NA), at secundorum acetylcholinum (ACh) emittunt.
Functio

Truncus sympathicus pars integralis systematis nervosi autonomici est.
Pinacotheca
- Syndroma Horner sinistrum, cum miosi et ptosi.
- Situs trunci in pelvis, prope plexum sacralem.
Notae
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads