Natrium
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Natrium[1] vel sodium[2] est elementum chēmicum metallicum alcalicum, cui symbolum Na et numerus atomicus 11 sunt. Natrium metallum argenteum est, et fortissimē reagit. Quāpropter natrium līberum in natūrā nōn exsistit, sed sōlum in coniunctiōnibus, distinctim stabilē? reperitur. Cum līberum est, violenter aqua reagit et in aere calore maiore quam 388 Kelvin ardet. Flammae colorem fulvum gignunt. Natrium valde molle est: forfice quidem secārī potest.
Remove ads
De compositis natrii
Inter composita notissima sunt chloridum natrii (NaCl) hoc est sal quo alimenta condimus et hydroxidum natrii (NaOH) hoc est lixivium, substantia caustica cui multi usus in industria sunt et quo pinguia dissolvuntur et sapones ex eo additis acidis adipatis fieri possunt. Bicarbonatum natrii (NaHCO3) multis usibus in domo idoneus est atque etiam fermentum chemicum adhibetur ad pastas levandas quia cum acido mixtus CO2 producit.
Remove ads
In biologia
Ionta natrii (Na+) organismis vivis necessarii sunt. In primis electricae activitati neuronum et myocytorum operam dant dum per canales ad hoc membranas cellulares transmeant atque potentiam electricam transmembraneam una cum iontibus kalii moderantur.
Notae
Nexus externi
Pinacotheca
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
