discendi

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

discendi dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

dīscendī

Proprietates grammaticales
More information Forma, Persona ...
More information Forma, Modus flexurae ...
Appellatio pronuntiatusque
API: /diːsˈkendiː/(classice)
Syllabificatio phonetica: dīs·cen·dī morphologica: disc-end-i
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
L. Iunius Moderatus Columella
ca. 4-70
M. Fabius Quintilianus
ca. 35-100
Apuleius
ca. 125-170
Aulus Gellius
ca. 130-180
antiq. class. II IIII III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam quidem captam esse senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam magnum ac cognitione dignum amaverunt. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1]

saec. I.

  • Cuius praecepta si vel temere ab indoctis, dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more administrarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota vita vellent imprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupidiores agricolationem pernoscerent. —De re rustica L. Iunii Moderati Columellae [2][3]

saec. I.  (ca. 90-96 p.C.n.)

  • Danda est tamen omnibus aliqua remissio, non solum quia nulla res est quae perferre possit continuum laborem, atque ea quoque quae sensu et anima carent ut servare vim suam possint velut quiete alterna retenduntur, sed quod studium discendi voluntate, quae cogi non potest, constat. Itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. —Institutio oratoria Quintiliani [4][3]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 158 p.C.n.)

  • Quem tu librum, Aemiliane, si nosses ac non modo campo et glebis, verum etiam abaco et pulvisculo te dedisses, mihi istud crede, quanquam teterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutet, tamen profecto discendi cupidine speculum inviseres et aliquando relicto aratro mirarere tot in facie tua sulcos rugarum. —Apologia sive Pro se de magia liber Apulei [5][3]

saec. II.  (ca. 170-177 p.C.n.)

  • Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, – ita est deridiculae vanitatis – nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque potissimum, quae discendi cupidiora sunt. —Noctes Atticae A. Gellii [6][3]
Remove ads

Fontes

  1. Marcus Tullius Cicero - De finibus bonorum et malorum libri quinque. (The Latin Library): Liber quintus. XIX. [50] discendi

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads