class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Optime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad commodius disserendum viam. In physicis plurimum posuit. ea scientia et verborum vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve ratio potest perspici. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1][2]
class. (ca. 47-45 a.C.n.)
- Multitudinis vocabula sunt unum infinitum, ut Musae, alterum finitum, ut duae, tres, quattuor: dicimus enim ut hae Musae sic unae bigae et binae et trinae bigae, sic deinceps. Quare tam unae et uni et una quodammodo singularia sunt quam unus et una et unum; hoc modo mutat, quod altera in singularibus, altera in coniunctis rebus; et ut duo tria sunt multitudinis, sic bina trina. —De lingua Latina Varronis [3][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- Transfertur nunc cogitatio scripturae ad rationem non inutilem sed summa sollertia a maioribus traditam, qua in via raeda sedentes vel mari navigantes scire possimus, quot milia numero itineris fecerimus. Hoc autem erit sic. Rotae, quae erunt in raeda, sint latae per medium diametrum pedum quaternûm [et sextantes], ut, cum finitum locum habeat in se rota ab eoque incipiat progrediens in solo viae facere versationem, perveniendo ad eam finitionem, a qua coeperit versari, certum modum spatii habeat peractum pedes XII S. —De architectura Vitruvii [4][2]
class. (anno 444 u.c.)
- Permulti anni iam erant cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, quae velut fatales cum tribunis ac plebe erat, certamen oritur. Ap. Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius collega eius magistratu se abdicasset, nulla vi compelli ut abdicaret potuit. —Ab urbe condita Titi Livii [5][2]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad levandum id tantummodo utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra conprehensi sunt, praecipueque vitanda omnia, quae ne fierent excepimus. —De Medicina Celsi [6][2]
class.
- Dicam quid sit quare huic divisioni non consentiam. Nam et quod perpetuum vocant fulmen finitum est, - aeque enim ad diem respondet nec ideo minus finitum est quia multa significat -; et quod prorogativum videtur finitum est; nam illorum quoque confessione certum est quousque impetretur dilatio; privata enim fulgura negant ultra decimum annum, publica ultra tricesimum posse differri; hoc modo et ista finita sunt, quia ultra quod non prorogentur inclusum est. Omnium ergo fulminum. et omnis eventus dies stata sit; non potest enim ulla incerti esse comprehensio. —Naturales quaestiones Senecae [7][2]
saec. I.
- Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX talenta dare iussi sunt. Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret. —Historiae Alexandri Magni Curtii Rufi [8][2]