class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Quid vero hominum ratio non in caelum usque penetravit? Soli enim ex animantibus nos astrorum ortus, obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies, mensis, annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae, quantae, quando futurae sint. —De natura deorum Ciceronis [1][2]
class. (ca. 30-22 a.C.n.)
- In quibus autem locis pulvis non nascitur, his rationibus erit faciendum, uti arcae duplices relatis tabulis et catenis conligatae in eo loco, qui finitus erit, constituantur, et inter destinas creta in aeronibus ex ulva palustri factis calcetur. Cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur. —De architectura Vitruvii [3][2]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, vitatis omnibus, quae cavenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus vires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis. —De Medicina Celsi [4]
saec. I.
- Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
- Liber, in aeterna vivere digne rosa,
- Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
- Splendeat et cingant florea serta caput;
- Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
- Et caleat blando mollis amore torus.
- Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
- Longior huic facta est, quam data vita fuit. —Epigrammata M. Valerii Martialis [5][2]