Latinitas Romana
class. (45 a.C.n. / 709 a.u.)
- Terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. Semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. Dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita amissa est? At hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus ἀγέλατος, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. —De finibus bonorum et malorum Ciceronis [1]
class.
- Idem mox ad sacerdotium ineundum – quippe absens pontifex factus erat in Cottae consularis locum, cum paene puer a Mario Cinnaque flamen Dialis creatus victoria Sullae, qui omnia ab iis acta fecerat irrita, amisisset id sacerdotium – festinans in Italiam, ne conspiceretur a praedonibus omnia tunc obtinentibus maria et merito iam infestis sibi, quattuor scalmorum navem una cum duobus amicis decemque servis ingressus, effusissimum Adriatici maris traiecit sinum. —Historiae Romanae Vellei [2][3]
class. (ca. 30 p.C.n.)
- Cibus valens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut invicem biduo triduove modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si valens est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse. —De Medicina Celsi [4][3]
saec. I. (ca. 78 p.C.n.)
- Omnia plenilunio maria purgantur, quaedam et stato tempore. circa Messanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula est Solis boves ibi stabulari. his addit – ut nihil, quod equidem noverim, praeteream – Aristoteles nullum animal nisi aestu recedente expirare. observatum id multis in Gallico oceano et dumtaxat in homine compertum. —Naturalis historia Plinii [5]