servatum

From Wiktionary, the free dictionary

Remove ads

Discretiva

servatum dictio est in variis linguis:

Formae affines

Latine

Proprietates grammaticales

More information Forma, Persona ...
More information Forma, Modus flexurae ...

Appellatio pronuntiatusque

API: /serˈwaːtum/(classice)
Syllabificatio phonetica: ser·vā·tum morphologica: servat-um
Remove ads

Loci

M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius
-58…+17
P. Ovidius Naso
-42…+18
Aulus Cornelius Celsus
ca. -25…+50
Lucius Annaeus Seneca
-3…+65
C. Plinius Secundus
23-79
P. Cornelius Tacitus
55-117
Decimus Iunius Iuvenalis
ca. 60-130
Aulus Gellius
ca. 130-180
class.class.class.class.class.IIIIIII

Latinitas Romana

class.  (44/43 a.C.n.)

  • Sol Phaetonti filio, ut redeamus ad fabulas, facturum se esse dixit, quidquid optasset. Optavit, ut in currum patris tolleretur; sublatus est; atque is ante quam constitit ictu fulminis deflagravit; quanto melius fuerat in hoc promissum patris non esse servatum. —De officiis Ciceronis [1][2]

class.

  • C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis quod servatum cum cura attulerat proici ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit. —Ab urbe condita Titi Livii [3]

class.  (ca. 2-8 p.C.n.)

  • me tamen armiferae servatum cura Minervae
fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris
pellor, et antiquo memores de vulnere poenas
exigit alma Venus, tantosque per alta labores
aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
ut mihi felices sint illi saepe vocati,
quos communis hiems inportunusque Caphereus
mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem. —Metamorphoses Ovidii Nasonis [4][2]

class.  (ca. 30 p.C.n.)

  • Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse servatum a pluribus video. —De Medicina Celsi [5]

class.  (40 p.C.n.)

  • Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et a confusione peioris undae servatum reddidit. —De Consolatione ad Marciam Senecae [6][2]

saec. I.  (ca. 78 p.C.n.)

  • Latium antiquum a Tiberi Cerceios servatum est m. p. L longitudine: tam tenues primordio imperi fuere radices. colonis saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Aborigines, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati processit ad Lirim amnem. —Naturalis historia Plinii [7][2]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 116 p.C.n.)

  • Translata dehinc castra hostem propter, relictis apud priora munimenta Thraecibus, quos nobis adfuisse memoravi. iisque permissum vastare, urere, trahere praedas, dum populatio lucem intra sisteretur noctemque in castris tutam et vigilem capesserent. id primo servatum: mox versi in luxum et raptis opulenti omittere stationes, lascivia epularum aut somno et vino procumbere. —Annales P. Cornelii Taciti [8]

saec. II.  (ca. 100/128 p.C.n.)

  • provida Pompeio dederat Campania febres
optandas, sed multae urbes et publica vota
vicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis
servatum victo caput abstulit. hoc cruciatu
Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
integer et iacuit Catilina cadavere toto. —Saturae D. Iuni Iuvenalis [9][2]

saec. II.  (ca. 170-177 p.C.n.)

  • Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur. —Noctes Atticae A. Gellii [10]
Remove ads

Fontes

  1. Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (The Latin Library): Liber XXVII, caput 51 servatum
  2. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber tertius, XXI. [14] servatum
  3. Publius Cornelius Tacitus - Annales sive ab excessu divi Augusti libri XVI. (The Latin Library): Liber IV. [48] servatum
  4. Aulus Gellius, Noctes Atticae libri viginti. (Peter K. Marshall, Oxonii MCMLXVIII). Liber sextus. Capitulum III, [44] servatum
Remove ads

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads