Christianitas liberalis, sensu lato, est ratio hermeneuticaebiblicae, ratio non dogmatica unius dei intellegendi per usum scripturae sacrae per adhibitionem eius hermeneuticae hodiernae ad intellegenda scripta antiqua. Christianitas liberalis ut structura fidum non orta est, et sic de nullo dogmate vel dictis symboli ecclesiasticis dependet. Liberalismus, conservativorum Christianitatis generum vel Christianitatis Orthodoxae dissimilis (num Catholicismus, Protestantismus, vel Ecclesiae Orientales investigentur), nullam fidum propositionalium copiam unificatam habens coepit. Potius, liberalismus ab initio amplexus est rationes scientiaeAetatis Illuminationis ut fundamenta quibus Biblia Sacra, vita, fides, et theologia interpretari possint.
Doctrina erroris immunitatis nullas partes egit in coeptis liberalismi, quia doctrina inerrantiae multo post emersit, in scriptis Bernardi B. Warfield, Caroli Hodge, Alexandri A. Hodge filii, et aliorum, insignissime annos inter 1880 et 1990, oppugnationibus liberalibus et modernisticis contra auctoritatem scripturae respondentium.[3] Ad ultimum, liberalismus obiectivitatem finem reliquit, quia perspectivismus philosophico et relativismus moralisphilosophiam recentiorm dominari coeperunt. Christiani liberales certas fides una cum Christianitate Catholica, Christianitate Orthodoxa, vel etiam Christianitate fundamentalistica habere possunt.
Gulielmus Ellery Channing (1780–1842), theologus liberalis Unitarianus in Civitatibus Foederatis, qui Trinitatem et validitatem auctoritatis biblicae reiecit, pro pure rationalistica "religione naturali."
Carolus Augustus Briggs (1841–1913), altius Bibliorum Sacrorum iudicum suasit.
Henricus Ward Beecher (1813–1887), praedicator Americanus qui orthodoxiam Calvinisticam suae patris, Reverendi Lyman Beecher, reliquit ut evangelium sociale Christianitatis liberalis praedicaret.
Adolfus von Harnack, (1851–1930), theologusGermanus et historicus ecclesiae, evangelium sociale promovit.
Carolus Fillmore (1854–1948), mysticus Christianus ab Emerson motus; co-conditor, cum uxore, Myrtle Fillmore, Ecclesiae Unitatis.
Gualterius Rauschenbusch (1861–1918), Baptista Americanus, auctor libriA Theology for the Social Gospel, qui motum theologice definivit.
Harrius Emerson Fosdick (1878–1969), Baptista Septentrionalis, pastor conditor Riverside ChurchNovi Eboraci anno 1922.
Rudolfus Bultmann (1884–1976), Bibliorum Sacrorum eruditus Germanus, theologus Christianus liberalis usque ad 1924.
Paulus Tillich (1886–1965), persona seminalis in Christianitate liberali; theologiam Protestantem liberalem cum philosophiaexistentialismo miscuit, sed ad ultimum in numero "neoorthodoxorum" aestimatus.
Leslie Weatherhead (1893–1976), praedicator Anglicus et auctor libri The Will of God et The Christian Agnostic
Ioannes A. T. Robinson (1919–1983), episcopusAnglicanusWoolwichensis, auctor libri Honest to God
Ioannes Hick (1922–2012), philosophus religionis et theologius liberalis Britannicus, qui reiectione Incarnationis et suasione latitudinarianismi, et pluralismi religiosi (vel non-exclusivismus) innotuit, ut in The Myth of God Incarnate, opere magni momenti, explicatur.
Gulielmus Sloane Coffin (1924–2006), minister senior in Riverside Church Novi Eboraci, praeses SANE/Freeze (nunc Peace Action).
Christophorus Morse (natus 1935), professor emeritus theologiae systematice, Union Theological Seminary, eius theologia incredulitatis fidelis notus.
Rubem Alves (natus 1938), olim minister Brasilianus, olim Presbyterianus, professor emeritus UNICAMP, persona seminalis in motu theologiae liberationis.