From Wikipedia, the free encyclopedia
Christianus (Dacoromanice: Cristian) Diaconescu (natus die 2 Iulii 1959 Bucarestae) iudex, legatus et vir publicus Dacoromanicus est.
Diaconescu, postquam scholam finivit, annis 1979 - 1983 Bucarestae iurisprudentiae studebat. Anno 1985 iudex in iudicio agriculturae Ilfov circuli nominatus est et anno 1985 in iudicio pagi Bucarestae[1]. Anno 1989 etiam in Administerio Iustititiae operam dedit. Ab anno 1990 legatus Romaniae fuit, primo apud Organizationem Securitati Cooperationique in Europa favendis Vindobonae, deinde ab anno 1996 in Administerio Rerum Exterarum. Mense Decembri 2000 secretarius statalis in Administerio Rerum Exterarum nominatus est. Anno 2007 doctor iurisprudentiae promotus est.
Ab anno 2002 sodalis Factionis Socialis Democraticae et anno 2004 senator electus est. Praeterea Administer Iustitiae in consilio ministrorum Hadriani Năstase nominatus est et ad finem anni 2004 mansit. Anno 2005 Mircea Geoană praeses Socialium Democraticorum eum vicarium suum fecit. Die 22 Decembris 2008 novus primus minister Aemilius Boc eum administrum rerum exterarum nominavit. Die 1 Octobris 2009 a magistratu se recessit atque anno 2010 etiam Factionem Socialem Democraticam reliquit et novam factionem UNPR accessit[2]. A die 24 Ianuarii – 7 Maii 2012 in consiliis ministrorum Aemilii Boc et Michaelis Răzvan Ungureanu iterum administer rerum exterarum fuit. Deinde consiliarius Traiani Băsescu factus est[3] et senatum reliquit. Nunc novam factionem PMP condidit[4] et anno 2014 candidatus huius factionis in suffragio praesidis rei publicae est[5].
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.