Ientaculum est primum epulum cottidianum, ante meridiem sumptum, plerumque prandio et cena principali levius.

Vide etiam paginam fere homonymam: Ientaculum (Velázquez).
Thumb
Usitatum Sinarum meridianarum ientaculum Kōbe in urbe Iaponiae illatum: ptisanarium (bai zhou) cum rasuris porcinis et tsatsai(en), coriandro viridi apposito ientaculum Sinarum meridianarum

Nomina

Thumb
Ientaculum Francicum hodiernum Burdigalae in urbe duobus hospitibus illatum: sucus malorum Sinensium, semilixulae, coffeum

Nomen substantivum Latinum "ientaculum" e verbo "ientare" (i.e. "ieiunium abrogare") derivatur, quod vocabulum ex nomine adiectivo "ieiunus" ("qui cibum non sumpsit") conficitur.

Thumb
Ientaculi pleni Anglici (sic appellati) ferculum principale: bubble and squeak, botulus, frusta baconis lycopersicique fricta, ova fricta

Similiter significant nomina in aliis linguis nonnullis. In lingua Francogallica nomen omnium epulorum cotidianorum e verbo Protoromanico *disieiunare conficitur, synonymo verbi classici "ientare"; unde enim dîner ("cenare" et "cena" apud Francos, "prandere" et "prandium" apud Quebecanos), déjeuner ("ientare, prandere, prandium" apud Francos, "ientare, ientaculum" apud Quebecanos), petit déjeuner ("ientaculum" apud Francos),[1] cf. à jeun "ieiunus, qui ientaculum nullum sumpsit". Nomen petit déjeuner in linguam Dacoromanicam imitatur (mic dejun "ientaculum") et Lusitana (pequeno almoço "ientaculum", ut qui diceret "parvum prandium"). Déjeuner in aliis linguis imitatur, Lusitane olim desjejuar "ientare" et desjejum "ientaculum", Hispanice desayunarse "ientare" et desayuno "ientaculum", in dialecto Valentiana desdejunar-se "ientare" et desdejuni "ientaculum"; Anglice breakfast ("ientare, ientaculum", ut qui diceret "ieiunium frangere"), e quo mutuata sunt nomina Cambrice brecwast, Gadelice bracaist, Hibernice bricfeast.

Thumb
Ientaculum Indiae meridionalis typicum, ex idli (pemmata candida), sambar (pulmentum ex holeribus) et vada (globulus), in folio palae arboris illatum

In nonnullis linguis nomen ientaculi significat "epulum matutinum". Ita Danice morgenmad, Islandice morgunmatur, Anglosaxonice morȝenmete, Gadelice biadh-maidne, Hibernice béile na maidne; seu "epulum primum", e.g. Italiane olim prima colazione (vel breviter colazione).

Apud multos nomen ientaculi sonat "cibus praecox", e.g. Norvegice Frokost, Suecice Frukost; seu "morsus praecox", Theodisce Frühstück; sive "morsus", Gallaice almozo (e Protoromanico *admordium verbi classici "mordere" composito), Catalane esmorzar.

Interdum nomen vel cibo vel potioni alludit. Ita Vallonice café-didjuner "prandium e coffeo"; Lusitane communiter café da manhã "coffeum matutinum" et in lingua creoli Promontorii Viridis simplicius café, sc. "coffeum".

Consuetudines

Qui de regimine in India antiqua scripserunt hominibus oportere bis cotidie epulare praeceperunt.[2] Indi hodierni ad ientaculum panes aut pulmenta et fercula caril ex holeribus accipiunt iuxta achar; coffeum aut theam aut lac sorbent.

Sinae saepe ptisanarium sumunt aut pulmentum e caseo soiae, additis interdum rasuris porcinis seu copadiis; theam sorbent.

Auctor libri Regiminis acutorum Hippocratici alios homines semel epulare adseverat (i.e. cenam tantum sumere), alios bis (i.e. ἄριστον "prandium", circa meridiem sumptum, et δεῖπνον "cena").[3] E quo intellegimus aut neminem Graecorum classicorum ientaculum sumpsisse, aut melius, hoc auctore, "ientare" (i.e. ἀκρατίσμα sumere) non est "epulare"; acratisma enim e pane et vino aquoso constetit. Hodie Graeci permulti ientaculum minimum sumunt, e.g. tyropectam seu spanacopectam cum poculo coffei modo Turcograecico confecti.

Thumb
Pictor cum uxore ientaculum sumit: res a Gabriele Metsu anno 1661 picta (Pinacotheca Veterum Magistrorum Dresdensis)

Romani antiqui, sicut Graeci, ientaculum e pane tantum, seu pane cum caseo, et vini aquosi poculo.[4] Operarii servi urbani apud pistores mane emebant, si recte Martialis monet: "Surgite: iam vendit pueris ientacula pistor, Cristataeque sonant undique lucis aves."[5] Itali hodierni complures poculum coffei e lacte confecti iuxta panem seu biscoctum; alii Europae meridionalis incolae leniter ientant, fere omnes coffeum sorbentes; Lusitani enim ientaculum interdum café da manhã nuncupant. Apud Hispanos mos est aut socolata aut coffeum in ientaculo bibere, saepissime cum biscoctis, panibus aut encytis.

Francis panis aut semilixula infertur cum butyro et confectura; potio coffei, theae (sine lacte) seu socolatae (e lacte) additur. Haec si in aliis civitatibus offeruntur "ientaculum continentale" nuncupantur.

Thumb
Temperamenta matutina a Gustavo Wentzel anno 1885 picta (Pinacotheca Nationalis Asloae)

Britanni saepius aut cerealia cocta e lacte accipiunt, aut granea ex avena, aut ova et larda et alia nonnulla cum pane cocto, aut panem cum butyro et confectura vel melimelata. Haec si omnia eisdem epulis servantur (quod rarius accidit) "ientaculum Anglicum plenum" (full English breakfast) nuncupantur. Coffeum seu theam, ambo e lacte, sorbent.

Tria ientacula litteraria

Ientacula nonnumquam in litteris narratur, quorum omnium antiquissimum (saeculo fere VII a.C.n. e traditione populari compositum) est ἄριστον illum, ab Eumaeo Ulixeque paratum, cui Telemachum subito advenam participavisse ait poëta:

"Ulixes et nobilis subulcus parabant ientaculum simul cum aurora, accenso igne ... dilectus filius stetit in vestibulis: perculsus autem prosiliit subulcus, atque ex eius manibus ceciderunt vasa, quibus utebatur, miscens generosum vinum ... huic autem subulcus substravit viridia virgulta et pellem insuper, ubi sedebat deinde Ulixis dilectus filius. Illis autem carnium lances apposuit subulcus assarum, quas scilicet priori die reliquerant comedentes; panem autem festinanter accumulabat in canistris; deindeque in poculo miscebat dulce vinum. Ipse vero contra Ulixem divinum sedit".[6]

Hac igitur traditione ientaculum e reliquiis cenae hesternae, loco pulmentarii pani vinoque aqua mixto additis, constetisse posse discimus. Alii autem aliter: discipuli Iesu pulmentarium ab ipsis laboribus nocturnis nactum pani, quem dominus resurrectus contribuebat, addidisse relati sunt, narratione saeculo I p.C.n. scripta:

Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. Dicit ergo eis Iesus: "Pueri, numquid pulmentarium habetis?" Responderunt ei: "Non". Ille autem dixit eis: "Mittite in dexteram navigii rete et invenietis". Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: "Dominus est!" ... Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus: "Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ... Venite, prandete". Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: "Tu quis es?" scientes quia dominus est. Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter".[7]

Versione Vulgata "prandete" legimus, sed Graece ἀριστήσατε scilicet "ientaculum sumite". Ientaculis, quae memorabilia erint, hospites inexspectati adsunt: haec e citationibus praecedentibus, tamen ex insequenti videmus, quae a capitulo primo mythistoriae Ioannis Steinbeck The Grapes of Wrath (1939) excerpitur: Thomam iuvenem e carcere liberatum mane cum contubernione domum redire: matrem, pernam panemque ad ientaculum parantem, "Veniant," dixisse, "sat habemus: praecipe ut manus lavent: panis iam coctu'st: baconem ab igne nunc sublevo ... Venite! Feliciter panem adfatim coxi": quo dicto farinam in patinam manu alba in adipem bullantem immixisse ad iusculum spissandum: "Omnes adsedere non possumus," dixisse.[8] Hae tria episodia, e vita pauperum descripta, ientacula simplicia, temporaria, impraevisibilia esse monstrant. Ad cenam convocatur; ad ientaculum advenitur.

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.