From Wikipedia, the free encyclopedia
Spoudogeloion (Graece σπουδογέλοιον) est dicendi ratio, qua res seriae iocose et quidem sale nigro tractantur,[1] sicut facetum illud Bionis, philosophi Cynici: "perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere quasi calvitio maeror levaretur."[2] Quod verbum compositum Graecum interdum etiam spoudaiogeloion (σπουδαιογέλοιον) dicitur;[3] ex simplicibus quae sunt σπουδαῖος 'serius, probus, diligens' (σπουδή 'studium, diligentia') et γελοῖος 'ridiculus, facetus' compositum est. Videtur spoudogeloion apud Graecos idem fere fuisse ac satura apud Romanos,[4] quam Quintilianus totam "nostram" esse dixit.[5]
Spoudogeloios 'serio-facetus' primum apud Strabonem reperitur, qui Menippum Gadarensem ita appellat,[6] sed eandem rem primum Aristophanes verborum ambitu expressisse videtur:[7] Apud Platonem hoc genus dictionis multum valet, nam in Symposio (221e-222a) Alcibiades sermones Socratis dicit extrinsecus habitum ridiculum prae se ferre, intus autem sensus profunditatem habere plurimasque virtutum imagines continere. In Legibus (816e) peregrinus Atheniensis dicit res serias sine facetiis disci non posse; verum, ne quis insciens ludibrio habeatur, in ambobus modis excelleat necesse esse. Item Aristoteles dicit res serias facetiis et iocis antecellere.[8]
Spoudogeloion praesertim Cynicorum est. Quo in tropo excelluit Crates Thebanus, qui Diogenis Sinopei duritiae moderatus[9] spoudogeloion ita formavit, ut "huiusmodi facetiae adagii caperent habitum et praecepti."[10] Sed, ut iam diximus, Menippus Gadarensis, dicipulus Cratis, hic est qui primus spoudogeloios appellatus est. Diogenes Laertius (9.17) etiam Heracliti cuiusdam mentionem facit. Ad summam spoudogeloion in his tropis invenitur: αἶνος ('proverbium'), χρεία ('adagium'), fabula, mimus, parodia, satura.[11]
Apud Romanos antiquos, Horatius dicit se in saturis verum ridiculo miscere velle: "ridentem dicere verum / quid vetat?"[12] Lucilium secutus saturas suas composuit, sed versus eius "sale multo urbem defricantes"[13] perscienter aversatus linguae suae moderari voluit.[14]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.