Aldosteron

compositum chemicum From Wikipedia, the free encyclopedia

Aldosteron
Remove ads

Aldosteron est hormon steroidis e cortice glandulae suprarenalis emissus qui magnum momentum in electrolytica et hydrica homoeostase tuenda habet quia densitatem iontium Na+ et K+ in humoribus extracellularibus moderatur (quocirca mineralocorticoidum dicitur). Per quae ionta volumen quoque aquae in toto corpore et pressionem sanguinis moderatur quia aqua si possit semper natrium sequitur. Molecula aldosteronis e cholesterolo derivatur ut ceteri hormones steroides.

Thumb
Aldosteronis molecula.
Remove ads

Quando emittatur et quid efficiat

Thumb
Systema reninum angiotensinum aldosteron.

Aldosteronis emissio nimia densitate iontium kalii in sanguine (hyperkaliaemia) stimulatur aut alio hormone, angiotensino II, qui ex angiotensinogeno, praecursore sine effectu in iecinore fabricato, primum per enzymum reninum in renibus (angiotensinum I) ac deinde per aliud enzymum in pulmonibus (angiotensinum II) efficitur. Hoc enzymum reninum in apparatu iuxtaglomerulari nephronum a cellulis endothelii vasorum emittitur cum pressio sanguinis et densitas iontium Na+ in urina nimie minuuntur (systema reninum-angiotensinum-aldosteron dictum). Angiotensinum ita appellatur quia vasa constringit et pressionem sanguinis auget. Econtra factor natriureticus auricularis in atriis cordis emissus cum pressio sanguinis nimia fit aldosteronis emissionem inhibet.

Cum ad renes pervenit aldosteron cellulas tubulos contortos distales et tubulos collectores nephronum cingentes incitat ad natrium ex urina in sanguinem recuperandum (canales iontibus Na+ permeabiles in earum membrana apicali multiplicando) atque simul ad ionta K+ in urinam secernendum. Ita volumen aquae in corpore et sanguinis pressionem auget.

Remove ads

De pathologia

Morbus Addisonianus ex aldosterone ceterisque corticis suprarenalis hormonibus deficientibus nascitur. Econtra aldosteron nimie emissus oedema et hypertensionem arterialem gignit (hyperaldosteronismus)[1].

Notae

Fontes

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads