Artes humaniores
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Artes humaniores[1] vel (studia) humaniora sunt disciplinae academicae ex actionum et actorum humanorum variis ex partibus observationibus compositae. Artium humaniorum est igitur culturam humanam investigare et varios mores, rerum usus, formas non natura datas, sed studio et industria partas, scientiarum compositiones nec non eventorum progressiones ratione persequi. Qui in studiis humanioribus versantur ad praeterita, praesentia, futura hominis intellegenda non empiricis naturalium scientiarum rationibus utuntur, sed potius artes contemplativas vel intellectivas vel hermeneuticas vel interpretatorias vel criticas exercent.



Eruditi qui artibus humanioribus operam dant saepe humanistae appellantur. Illud autem nomen etiam philosophicam humanismi positionem describit, quae a nonnullis "antihumanistis" reicitur.
Remove ads
Disciplinae humanae
Artes humaniores amplectuntur linguas antiquas et hodiernas, litteras, philosophiam, religionem, et artes oculorum et activas, inter quas insunt musica et theatrum. Studia humaniora, quae aliquando scientiae sociales habentur historiam, anthropologiam, ius, linguisticam, ac studia regionum, communicationis, et culturae comprehendunt.
Disciplinae humanae sicut historia, anthropologia culturalis, et psychoanalysis res investigant quibus ratio experimentalis non adhibetur, et potius plerumque ratione comparativa[2] et investigatione comparativa utuntur.
Nonnullae scholae secundariae cursus studiorum humaniorum offerunt, qui usitate in litteris, studiis orbis terrarum, et arte consistunt.
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
