Index regum Angliae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Terrae Angliae hodiernae a saeculo nono exeunte coniungebantur sub uno rege. Hic index omnes reges reginasque cooperit,? ab Alfredo, rege qui aliquot regna in suam dicionem redegit, Saxoniam Occidentalem, usque ad Annam, quae Angliam Scotiamque iunxit in unum regnum, Britanniam Maiorem.

Tamenetsi Alfredus primus rex toti Angliae fuit, non primus titulo sibi vindicaverat. In Heptarchia, titulus bretwalda (a verbis Anglo-Saxonica brytten 'expansivus' + walda 'rector')[1][2] ab aliis regibus usus erat. Per Chronicam Anglosaxonum, novem reges bretwalda fuerunt, inter quos ipse Alfredus est, et avus suus.[3]
Per omnem historiam Monarchiae Angliae, dynastiae multae, e multis originis, nationem rexerunt.
Remove ads
Titularius regum Angliae
Primo, titulus Regis Anglorum Saxonum[nota 1] adhibitus est, sed nondum tota Britannia expugnata erat.[5] Solum in regno nepotis Alfredi fuit quod rex Rex Anglorum[nota 2] titulo uti coepit.[7] Reges Normanni titulo continuaverunt, solum cum Henrico II, se Regem Angliae appellans, titulus mutatus esset, et titularia Ducia Aquitaniae addidit, iure Alienorae uxoris. Eius quoque regno Anglia Hiberniam invadere coepit, atque Ioannem filium Dominum Hiberniae designavit, et cum Ioannes regnum sumpsisset, titulum in titularia regia inclusit.[8]
Dum regnum Eduardi III initioque Belli Centum Annorum, contra reges Franciae itaque eorum legitimitatem negans, se Regem Franciae appellavit, atque ad insignia sua insignia Franciae addidit.[9] Henricus VI fuit solus cui diadema Regis Franciae impositum est, et hic titulus usque ad Georgium III duravit, quando Britanniarum Regnum institutum est.[10]
Remove ads
Geuissae (886–1013; 1014–1016; 1042–1066)

Geuissae iam pridem Occidentalium Saxonum regnaverant, et cum aliis regnis, sed non semper pacifice, convenerunt.[11] Cum incursione Viccingorum saeculis octavo nonoque, a magna pagana militia (Anglo-Saxonice mycel hæþen here) multi regna capti sunt. In austro Angliae, viccingi a Guthrume ducebantur contra Ethelredum, Alfredi fratrem, sociumque suum, Merciam. Initio invasionem suam feliciter egit, adeo ut Londinium per annos caperet, sed postea anno 878 in praelio Ethandumensi victus foedusque cum Alfredo signavit.[12] Post submissionem Ethelredi, filiastri Alfredi ei, se Regem Anglorum Saxonum appellavit anno 886.[13]
Remove ads
Gens Normannorum (1066–1135)
Anno 1066, mors subita Eduardi sine herede, successio obscura facta est. Ambo candidati, Haroldus, comes Wessexiae, atque Gulielmus, dux Normanniae, veros successores Eduardo esse asserunt, etiam tertius candidatus erat, Haraldus, rex Norvegiae, qui occasionem invadendi Angliam occupare quaerebant. In principio anni, a Witenagemote Haroldus ut Rex Anglorum electus est, et utrique Haraldus ac Gulielmus nationem invadere praeparant.[33] Haraldus victus a Haroldo in pugna apud Stamfordbridge. Sed dum contra Norvegianos bellabat, Normannos meridionalem oram Angliae invaserunt et apud Hastingum contra exercitum Haraldi vicerunt.
Plantagenistae (1154–1485)

Anarchia inter Stephanum et Mathildem per decennium dimidiumque duraverat, et ad finem venit cum utrinque Foedus Vallingfordensem signavit. Hoc foedus statuit, thronum Stephani usque ad mortem conservatum iri, sed ad Mathildis filium, Henricum transiturum.[38]
Nomen dynastiae a patre Henrici, Galfrido, qui Plantagenista agnominatus est. Fabula narrat Galfridum fratrem eius appellaverunt 'planta genistas', nomen plantae Cytisi scoparii, quia valde silvam et saltum amavit.[39] Aliae de origine theoriae exstiterunt, sed haec maxime accepta est.[40] Nihilominus, vocabulum modo a Ricardo, Eboracensi duce, adhiberi coepit medio saeculo quinto decimo[41].
Reges priores huius dynastiae, ab historiographia moderna, Andegavenses appellati sunt,[42] atque quem regem familiam Plantagenistarum inauguratur inter scriptores rerum gestarum disputatur.
Remove ads
Gens Tudorensis (1485–1603)
Successio victori illius pugnae, Henrico VII, incidit. Ex filio spurio, sed legitimato, Ioannis Gandavensi ortus, candidatus praecipuus Lancastriae factus est post mortem Henrici VI filiique eius. Post adeptum solium Anglicum, Elizabetham Eboracensem, filiam Eduardi IV, in matrimonium duxit.
Remove ads
Gens Stuartorum (1603–1707)
Per Actum Unionis anno 1707, Anglia ut civitas sui iuris desiit esse. Itaque, vide indicem Regum Britanniae Britanniarumque.[47]
Remove ads
Nexus interni
Reges Saxonum occidentalium omniumque Anglorum –1066
Cerdicius • Cenricus • Ceaulinus • Celricus • Ceolwulfus • Cynigils • Cuichelm • Coinualch • Sexburga • Escuinus • Centuinus • Caedualla • Ina • Ethelardus • Cuthredus • Sigebertus • Cynewulfus • Brictricus • Egbertus • Ethelwulfus • Ethelbaldus • Ethelbertus • Ethelredus • Alfredus • Edwardus • Athelstanus • Edmundus I • Edredus • Edwius • Edgarus • Edwardus Martyr • Ethelredus II • Edmundus II • Cnuto • Haroldus I • Hardecnutus • Edwardus Confessor • Haroldus II | |
Reges Angliae 1066–1707
Gulielmus I 1066 • Gulielmus II 1087 • Henricus I 1100 • Stephanus 1135 • Henricus II 1154 • Ricardus I 1189 • Iohannes 1199 • Henricus III 1216 • Eduardus I 1272 • Eduardus II 1307 • Eduardus III 1327 • Ricardus II 1377 • Henricus IV 1399 • Henricus V 1413 • Henricus VI 1422 • Edwardus IV 1461 • Edwardus V 1483 • Ricardus III 1483 • Henricus VII 1485 • Henricus VIII 1509 • Edwardus VI 1547 • Ioanna 1553 • Maria I 1553 • Elisabetha I 1558 • Iacobus I 1603 • Carolus I 1625–1649 • Oliverius Cromwellus protector 1653-1658 • Ricardus Cromwellus protector 1658–1659 • Carolus II 1660 • Iacobus II 1685 • Gulielmus III 1689–1702 • Maria II 1689–1694 • Anna 1702 | |
Remove ads
Index adnotationum
Bibliographia
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads