Mamma

From Wikipedia, the free encyclopedia

Mamma
Remove ads

Mamma[1] est superior trunci Primatum regio ventralis, in utroque latere sita. Mamma feminea glandulam mammariam continet, quae lac ad infantes alendos excernit.

More information Arteria, Vena ...
Thumb
Topographia mammarum: corpus glandulare, papilla, areola, sinus inframammarius.

Marum et feminarum mammae ex eisdem texturis embryologicis crescunt; tempore autem pubertatis hormonta feminea, praecipue oestrogena, auctum mammarum promovent, quod in maribus ob maiorem testosteroni copiam non fit.

Pars similis in aliis mammalibus uber appellatur, quamquam in textis Latinis unum vocabulum pro altero usurpatur.

Remove ads

Anatomia macroscopica

Thumb
Anatomia mammae:
1. Thorax
2. Musculus pectoralis maior
3.Lobus glandulae mammariae
4. Papilla mammaria
5. Areola mammae
6. Ductus lactiferi
7. Corpus adiposum mammae
8. Cutis.

Providentia vascularis

Arteria thoracica interna mammam sanguine arteriali irrigat.

Mammarum systema lymphaceum

Conferatur pagina principalis: Systema lymphaceum.

Incrementum mammarum

Thumb
Diagrammate Tanneriano depinguntur quinque gradus secundariorum signorum sexualium.

In embryonibus primordia glandularum mammariarum feminearum atque masculinarum ex ectodermate proveniunt. Circa pubertatem puellarum glandula hormontibus ad crescendum excitatur. Qui processus diagrammate Tanneriano describi potest. Graviditatis et lactationis temporibus glandula partes suas tuetur.

Cum aetate forma mammae mutatur. In adulescentibus maxima pars mammarum in textu conexivo constat. Deinde, a tricesimo fere aetatis anno, mammae textu glandulari crescente mollescere solent. Cum menses steterunt, glandularis et conexivus textus mammarum minuuntur. Quibus texturis aliqua ex parte adipe compensatis mammae magnitudine firmitateque dilabuntur. Denique in senectute etiam adeps tabescit.

Asymmetria

Mammae mulierum usque ad 25 centesimas continuam asymmetriam aspectabilem exhibent.[2][3]

Remove ads

Anatomia microscopica

Glandulae mammariae parietis thoracicae anterioris glandulae sudoriferae apocrinae tubuloalveolares videntur.[4] Inveniuntur sub microscopio in mammae sectione alveoli mammarii, ductus lactiferi, lobuli, lobi, velut adipocyti et cellulae myoepitheliales. In areolae glandulae areolares locatae sunt.

Morbi mammarum

Internoscimus mutationes benignas atque malignas: inter benignas numerantur mastitis, mastodynia, mastopathia, cystae mammarum, fibroadenomata, papylomata ductorum lactioferorum, hypertrophia mammarum hormonis effecta. Morbus malignus mammarum est cancer mammae.

Cancer Mammae

Conferatur pagina principalis: Cancer mammae.

Symbolismus

Nonnullis iconographiae Christianae operibus mulieres depinguntur mammas suas in manibus aut in patella ferentes, quod eas mammis exsectis mortuas esse martyres significat; exemplum huius generis mortis est Agatha Catanensis.

Thumb
Striae distentionis in cute mammae morantes.
Septem gradus ptosis mammarum.
Thumb
Augmentatio mammae: ante sectionem chirurgicam (a laeva) et post operationem (a dextra).
Thumb
Deminutio mammae: ante sectionem chirurgicam (a laeva) et post operationem (a dextra).
Thumb
Mulier Namibiensis vittam et lumbare gerit, ex more mammas nudas habens.
Remove ads

Mammae in operibus artis

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads