Marcellus Rebelo de Sousa

eruditus, ostentator, politicus From Wikipedia, the free encyclopedia

Marcellus Rebelo de Sousa
Remove ads

Marcellus Rebelo de Sousa, vulgo plene Marcelo Nuno Duarte Rebelo de Sousa (Olisipone natus ide 12 Decembris 1948) est diurnarius, ostentator televisificus, et politicus Lusitanus. E die 9 Martii 2016 praeses patriae meret.

Quick facts

Alumnus est facultatis iurum universitatis Olisiponensis. Professor iurisprudentiae meruit apud Universitatem Catholicam Lusitanam atque recentius apud almam matrem. Editor fuit diarii Expresso ab anno 1980 ad 1983 et libellorum Semanário ab 1983 usque in annum 1987. Ostentator fuit programmatum politicorum tam radiophonici ab anno 1993 ad 1996, deinde televisifici ab 2000 ad 2015. Ab anno 1996 ad 1999 dux fuit factionis socialis democraticae, antecessor Iosepho Manueli Barroso. Die 24 Ianuarii 2016 et iterum 24 Ianuarii 2021 praeses patriae electus est, successor Hannibalis Cavaco Silva.

Remove ads

Bibliographia

Nexus externi

Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Treccani Большая российская энциклопедия 
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marcellum Rebelo de Sousa spectant.
  • "Marcelo Rebelo de Sousa": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae
Praesides Portugalliae
More information Prima res publica, Secunda res publica ...
Remove ads
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads