Maximianus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Maximianus
Remove ads

Marcus Aurelius Valerius Maximianus, dictus Herculius (parentibus humilibus natus apud Sirmium, hodie Sremska Mitrovica in Pannonia, circa 240; mortem sibi conscivit in Gallia anno 310), cum Diocletiano fuit imperator Romanus a die 1 Aprilis 286 usque ad diem 1 Maii 305. Anno 307 iterum purpuram sumpsit, anno 308? bello civili Massiliae a Constantino I occisus est aut, ut alii dixerunt, sibi ipsi mortem paravit.

Vide etiam paginam discretivam: Maximianus (discretiva).
Thumb
Maximianus imperator.
Remove ads

Ante imperium

Maximianus Aureliano, Probo, Caro imperatoribus militavit.

Familia

Uxorem duxit Eutropiam, e qua liberos Maxentium, qui postea ipse regnavit, et Faustam habuit, quae Constantino imperatori nupsit. Huius patrem Constantium I adoptavit. Eutropiae filia Flavia Maximiana Theodora (e connubio priori cum Afranio Hannibaliano, consule anni 292) autem Constantio I nupsit/[1]

Consors imperii Diocletiani

Die 13 Decembris 285, Diocletianus imperator eum ad honorem Caesaris sustulit. Nomen novum Aurelii Valerii Maximiani P. F. Nobilissimi Caesaris accepit, et initio anni 286 contra Bagaudas in Gallia certavit. Die 1 Aprilis 286, Augustus factus est, et nomen Herculii gerere coepit, cum Diocletianus Iovius nominabatur. Occidente in parte imperii contra barbaros certabat, sed Carausium usurpatorem in Britannia non iam vincere potuit.

Tetrarchia

Ut Carausium extingueret, Maximianus iussu Diocletiani 1 Martii 293 Constantium adoptavit, novum Caesarem ut Diocletianus Galerium Caesarem adoptaverat.[2] Constantius una cum Iulio Asclepiodoto praefecto praetorio anno 296 vel 297 Britanniam invasit, Allectum successorem Carausii vicens necavit, atque Britanniam iterum cum imperio Romano coniunxit.

Expeditio Africana

Anno 297, Maximianus Africam profectus est, contra usurpatorem Iulianum, ubi contra Mauros pugnabat annoque 298 Carthagine in urbe versabatur.

Romae

Deinde Romam rediit, ubi Thermae Diocletiani aedificabantur. Iis annis multae leges novae ad rem publicam reformandam latae sunt. Anno 303 una cum Diocletiano, edictum contra Christianos promulgavit. Die 20 Novembris 303, Maximianus et Diocletianus Romae triumphum egerunt, et vicennalia celebraverunt.

Abdicatio

Die 1 Maii 305, ambo imperatores abdicaverunt. Galerius et Constantius tunc Augusti facti sunt, et Maximinus Daia in oriente ac Flavius Valerius Severus in occidente parte imperii novi Caesares nominati sunt. Maximianus deinde se in Campaniam vel Lucaniam recessit, ut ultimos annos otio se daret. Interea die 25 Iulii 306, Constantius Eboraci mortuus est, atque eius milites Constantinum Augustum proclamaverunt; Galerius autem Constantinum Caesarem tantum salutavit.

Remove ads

Iterum Augustus

Die 28 Octobris 306, Maxentius filius Maximiani Romae Augustus proclamatus est, et patrem ad se vocavit. Ultimis anni diebus, Maximianus Romam advenit. Interea Flavius Valerius Severus Augustus bellum contra Maxentium paraverat et in Italiam venerat, sed eius milites, qui antea sub Maximiano militaverant, eum defecerunt et ad Maxentium et Maximianum transierunt. Mense Martio vel Aprilis 307, Maximianus Severum apud Ravennam in deditionem accepit. Aestate anni 307, Augustae Treverorum Constantinum Caesarem ad honorem Augusti sustulit, et ei Faustam filiam uxori dedit. Constantinus autem eum ut Augustum officio fungentem probavit. Mense Aprili 308, Maximianus frustra Maxentium filium Romae deponere conatus est, et in Galliam ad Constantinum fugit. Mense Novembri in consilio imperatorum Carnunti iterum abdicavit. Aestate anni 310, iterum purpuram sumere conatus est, et Massiliae a Constantino captus, est ac mense Iulio mortem voluntariam petivit. Maxentii iussu Romae a senatu consecratus est, annoque 311 eius memoria damnata est a Constantino, sed postea (anno 317/318) iterum divus honoratus est.[3]

Remove ads

Nexus interni

Bibliographia

  • Kobes, Jörn. 2005. Maximianus Herculius. In Die römischen Kaiser. 55 historische Porträts von Caesar bis Iustinian, ed. tertia, ed. Manfred Clauss, 272–75. Monaci/

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximianum spectant.

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads