Sacra Eleusinia
mysteria From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Sacra Eleusinia[1][2] sive mysteria Eleusina,[3][4] (Graece Ἐλευσίνια μυστήρια)[5][6] saepe aliter appellata,[7][8][9] fuerunt initia Demetris et Persephones quotannis habita, Eleusine in Atticae antiquae oppido notissimo condita. Quae sacra inter ceteras caerimonias apud antiquos celebrata maximi momenti habebantur.



Constat Eleusinia sacra fuisse in vetere cultu agrario posita, qui a tempore Mycenaeo (c. 1600–1100 a.C.n.) originem trahere videtur. Notio immortalitatis, quae in religionibus syncretisticis antiquitatis comparet, antiquitate exeunte introducta est.[10] Mysteriis illis Persephone a Plutone rege inferorum (Ἀίδης) ex manibus Demetris matris abducta repraesentabatur. Qui mythus, dispositus circulo tripartito qui in descensu (propter amissionem) et indagatione et adscensu consistebat, praecipue de adscensu Persephones eiusque cum matre reconciliatione narrabat. Mysteria Eleusina fuerunt feriae maioris momenti aetate Hellenistica celebratae, quae postea Romam manaverunt.[11] Eleusin, nomen oppidi, prae-Graecum esse videtur. Sunt qui putent huic nomini cognationem esse cum Elysio (Graece Ἠλύσιον) et Ilithyia (Graece Εἰλειθυία).[12]
Ritus, caerimoniae, fides fuerunt res absconditae, perpetuo celatae et custoditae. Qui initiati erant credebant sese in vita posteriore compensationem accepturos esse.[13] Hodie multae picturae fragmentaque figlinae sunt quae varios arcanorum aspectus describunt. Quia arcana imaginum visiones et vitae posterioris praestigias comprehendebant, nonnulli eruditi hodierni putant potestatem et longaevitatem mysteriorum Eleusinorum ex rebus psychedelicis emanavisse.[14]
Remove ads
Mythologia Demetris et Persephones
Mysteria ad mythum de Demetre pertinent, dea agriculturae et fertilitatis, ut in uno ex Hymnis Homericis (ca. 650 a.C.n.) narratur. Secundum hymnum, Persephone Demetris filia (etiam Kore 'Virgo' appellata), cum ea et amicae flores conligerent, ab Hade, deo mortis infernique Graeci, capta est; qui eam ad suum regnum subterraneum abstulit. Demeter conturbata filiam ubique petebat. Ob suam miseriam, adque cogendum Iovem ut sineret Persephonem redire, terribilem effecit siccitatem, quo homines dolore adfecti fameque confecti sunt; quo deos sacrificiis et veneratione privaret. Evenit ut Zeus molliens Persephonem sivit ad matrem redire.[15]
Ex mytho, Demeter indagans procul errat, cum multa patret incepta minora. Verum aliquando tamen Triptolemum arcanis agriculturae docet.[16] Ad extremum, Iove consulto, Demeter filiam sibi coniungit, ac tellus in priorem viriditatem prosperitatemque primo autumno restituitur.
Zeus, a ploratibus hominum pressus qui fame periebant aliorumque deum qui mortalium exaudiebant angorem, Hadem ut Persephonen remitteret coegit. Erat autem regula Fatorum quod quicumque cibum vel potionem in inferno consumpsit aeternitatem ibi degere debuit. Antequam Persephone est Hermi liberata (qui ad eam recuperandam missus erat), Hades fraude ac dolio fecit ut ea semina mali granati ederet, sex vel quattuor, secundum auctorem; quo facto, in infernos nonnullos menses quotannis redire debuit, cum Hade sex vel quattuor menses (cuique semini singulo mense), cum matre super terram aequale tempore commorari. Filia diu absente, mater tristis terram cultam neglegere coepit; filia autem ad superficiem reducta, mater laetabilis vegetationem telluris denuo curabat.
Remove ads
Nexus interni
|
|
|
Notae
Fontes
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads