Lutetia
urbs Franciae From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Lutetia Parisiorum vel Lutetia apud Parisios, a tempore mediaevali etiam Parisius[1][2] (Francogallice Paris), hodie saepissime Lutetia tantum, caput et maxima Franciae urbs est. Flumen Sequana urbem in duas partes dividit, scilicet septentrionalem (rive droite 'ripam dextram') ac meridianam (rive gauche 'ripam sinistram').
Vide etiam paginas discretivas: Lutetia (discretiva) et Parisii (discretiva).
In ipsa Lutetia urbe, quae ex viginti circumdariis exstat, 2 229 621, in agglomeratione 12 405 426 homines die 1 Ianuarii 2013 incolunt. Suburbia extra anulum autoviae sita sunt communia propria, ''banlieue''(en) omnino appellata, quae non ad Lutetiam ipsam pertinent.
Lutetia, cum Londinio Novoque Eboraco, inter urbes Occidentales illustrissimas omnino numeratur. Singularis Franciae locus medius rerum politicarum, oeconomicarum, culturalium est, atque viarum nexus maximi momenti; urbi quidem sunt tres aeroportus et sex stationes ferriviariae terminales. Urbs UNESCO, OECD, et ICC? hospitium praebet. Anno 1989, inter capita culturalia Europaea numerabatur.

Remove ads
Nomina
Nomen loci in fontibus antiquissimis Graecis ad lucum referet, et Λουκοτοκία[3] et Λουκετία[4] esse constat, Latinis Lutetia vel Lutecia.[5][6][7] Caesar "Lutetiam Parisiorum" semel refert,[8] Ammianus semel plenius "Parisiorum castellum, Luticia nomine",[9] Ptolemaeus "Λευκοτεκία Παρισίων"[10] et Itinerarium Antonini semel Luticia Parisiorum,[11] e quibus fontibus satis constat nomen Latinum plenum Lutetia Parisiorum fuisse.[12][13] Fuit caput civitatis Parisiorum: verba igitur A CIV PAR in miliario Romano reperiuntur, scilicet 'a civitate Parisia seu Parisiorum, a Lutetia'.[14] Alibi locativum habemus "apud Parisiam civitatem."[15] Forma Parisiis mox reperitur, qua intellegitur "in civitate vel urbe Parisiorum, i.e. Lutetiae." In fontibus mediaevalibus saepissime Parisius verbum indeclinabile adhibetur; aevo autem Renascentiae, editores aliqui Parisiis se libros venditare proclamant, alii nomen classicum praeferentes, Lutetiae. Nomen adiectivum Parisiensis hominibus, dioecesi, universitati, archidioecesi, conciliis semper attribuitur.[16] Et in lingua Gallorum Lutetia dixit 'locus paludis'.

Sententiola urbana est "Fluctuat nec mergitur," quae in insigni videtur.
Remove ads
Geographia
Locus geographicus
Media urbs sexaginta quinque metra supra maris aequor eminet. Undique magnis silvis cingitur, quae recuperationem populo commodant. Urbis rus? superficiem 105.4 chiliometris quadratis habet. Locus inter fines urbanos altissimus est 129 metra altus, in Monte Martyrum situs.
Aer
Tempestas Lutetiana praecipue sicca est. Mediocris temperatura est 10.6° C. Mensis Iulius est calidissimus, quo 18.0 gradus Celsius, frigidissimus Ianuarius, quo 3.4° Celsius mediocriter metiri solent. Plurimum mense Iunio pluit, dum 65 millimetra est imbri altitudo mediocris, minimum mensibus Februario Aprilique, dum 45 millimetra imbri cadunt.
Remove ads
Structura urbis


Ab anno 1790 Lutetiae exstetit praesidium praefecturae Sequanae, quae anno 1968 destituta Lutetia fit urbs, commune, eodem tempore et praefectura cuius nomen est Ville de Paris ('Urbs Lutetiae'). Commune Lutetiae in circumdaria viginti dividitur, quorum index inveniri potest in pagina "Circumdaria Lutetiae". Omne circumdarium in quattuor compitis in pagina "Compita Lutetiae" enumeratis subdividitur.
Historia
Ad occidentalem partem regionis, ubi hodie stat Lutetia, oppidum constructum est saeculo tertio a.C.n. ad ripam sinistram fluminis Sequanae, aut fortasse (si cursus fluminis postea mutatus est) in insula. Locus recentissime ab archaeologis repertus est, habitationibus et officinis dives, in suburbio a recentioribus Nemetodurum appellato. De hoc oppido textus classici nihil dicunt, nisi quod C. Caesar, qui ad hanc regionem primum anno 53 a.C.n. advenit, "Lutetiam Parisiorum" refert.[17] Anno sequente, rebus novis in civitatibus Galliae commotis Labienoque in flumine ad Lutetiam navigante, dux GallidusCamulogenus Lutetiam ("oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae") incendi pontesque rescindi curavit, sed mox in proelio debellatus est.[18] Hoc oppidum, anno 52 a.C.n. combustum, aut idem fuit atque illud cuius ruinae iuxta Nemetodurum reperiuntur, aut aliud, hodie omnino deperditum, in Insula Civitatis et Insula Sancti Ludovici positum.
Hac re incerta manente, sub Imperio Romano urbs Lutetia e novo aedificata est, metropolis civitatis Parisiorum in provincia Gallia Lugdunensi, partim in insula civitatis, partim ad ripam Sequanae sinistram collocata ubi via a Burdigala et Cenabo ad septentriones tendens descendit e monte nobis Sanctae Genovefae cognito pontesque duos attigit, qui ripam sinistram ad insulam et istam ad ripam dextram coniungunt. Novae urbis haec via factus est cardo maximus, cuius vestigiis superiacet Via Sancti Iacobi hodierna. Romani forum, tres thermas, aliaque aedificia publica creaverunt ad ripam sinistram: ruinae thermarum iuxta Museum Cluniacense visitari possunt. Aquaeductus e collibus meridianis aquam ferebat. Amphitheatrum extra urbis limites orientem versus iacebat. Templa autem et crepidines, fortasse cum aliis aedificiis, in insula posita sunt. Ibi Tiberio regnante nautae fluminis Sequanae, se NAVTAS PARISIACOS appellantes, cippum lapideum deis Romanis et Celticis et praecipue IOVI OPTVM MAXSUMO ("Iovi Optimo Maximo") dicaverunt, cuius maior pars saeculo duodevicensimo ineunte sub ecclesia Nostrae Dominae reperta est.
Urbs cito crescere coepit: hinc enim eadem via ad septentriones porrexit usque ad Augustomagum et Samarobrivam provinciasque Galliam Belgicam, Germaniam Inferiorem et Britanniam. Hinc etiam super flumen nautae Parisiaci[19] faciliter ad Rothomagum descendebant et usque ad oram Oceani Britannici. Saeculis autem tertio et quarto, rebus politicis incertioribus factis et itaque urbe insulari muris novis cincta, regiones ripae sinistrae fortasse minus habitatae erant: in illis muris lapides cippi nautarum inserti sunt. Itaque Iulianus, qui, dum Alemannos Francosque debellavit, ab anno 355 ad annum 360 Lutetiae mansit ibique Augustus acclamatus est,[20] urbem insularem sicut ipse vidit ita descripsit:
- Ego olim eram in hibernis apud caram Lutetiam (sic enim Galli Parisiorum oppidum appellant), quae insula est non magna, fluvio imminens, qui eam omni ex parte tangit. Pontes sublicii ambabus e ripis ad eam ferunt, raroque fluvius minuitur ac crescit, sed qualis aestate, talis solet esse hieme. Aqua est iucundissima et aspectu purissima, ex eaque illi bibunt: nam, cum insulam habitent, ibi maxime eos aquari necesse est. Hiems est illic placidissima propter calorem (ut aiunt) oceani: stadia enim abest non amplius nonaginta, ac fortasse quaedam tenuis aura aquae illinc diffunditur. . . . Hiems eius terrae incolis mitior est: praeterea vites bonae illic nascuntur: quinetiam aliquos ficos iam arte quadam extulerunt.[conv. 1][21]
Multi reges e Chlodovechi stirpe, etiamsi semper peregrinabant et administratione perenni carebant, Lutetiam ut regni caput elegerunt. Ludovicus VII et Philippus Augustus autem primi fuerunt reges, qui curiam et cancellariam suas Lutetiae manere iusserunt et illic diu vixerunt. Ergo a saeculo duodecimo Lutetia sine dubio caput Franciae est. Ioannes de Hauvilla, poeta istius saeculi, urbem regnumque Franciae his verbis laudat:
- . . . . . . . . . . . . . . . . . altera regia Phebi,
- Parisius, Cirrea viris, Crisea metallis,
- Greca libris, Inda studiis, Romana poetis,
- Attica terra sophis, mundi rosa, balsamus orbis,
- Sidonis ornatu, sua mensis et sua potu,
- Dives agris, fecunda mero, mansueta colonis,
- Messe ferax, inoperta rubis, nemorosa racemis,
- Munda domo, fortis domino, pia regibus, aura
- Dulcis, amena situ, bona quolibet: omne venustum,
- Omne bonum, si sola bonis Fortuna faveret![2]
Remove ads
Res oeconomicae
Sunt qui putent urbem moris vestis (vel modae, Francice mode) orbis una cum Mediolano caput esse, quia Lutetiae multae sumptuosorum vestium factorum tabernae sunt. Ibi etiam multa diaria edita sunt, exempli gratia Le Figaro, Libération, France Soir, et Le Monde.
Commeatus
Ferriviae magnae Lutetiam ad urbes Franciae et Europae conectunt. In traminibus grandis velocitatis (TGV) hodie homines e. g. Massiliam (775 km distantem) intra tres horas e Lutetiae Statione Lugdunensi (Gare de Lyon) vehi possunt. Tramen sub Oceano Britannico inter Lutetiae Stationem Borealem (Gare du Nord) et Londinium fere intra tres horas it. E stationibus maximis lineae ad varias Franciae partes extenduntur, e statione Sancti Lazari (Gare Saint-Lazare) anno 1837 coepta ad Franciscopolim et Cadomum, ad Burdigalam et Tolosam, e statione Orientali (Gare de l'Est) usque ad Argentoratum, e statione Austerlitz ad Aurelianum olimque ad Burdigalam, eo autem hodie a statione Montis Parnassi Gare Montparnasse itur, unde et in Britanniam minorem per vallem Ligeris itinera fiunt. Tramina nocturna praecipue e stationibus Austerlitz et Bercy poficiscunt. Ex his stationibus tramina etiam internationalia currunt: e statione Orientali die 1 Iunii 1889 expressum Orientale, paulo antea inceptum, primum a Lutetia sine interruptione usque ad Constantinopolim pervenit. Statio Orsay, propter architecturam magnifica, anno 1900 ad ripam sinistram Sequanae constructa est ad lineas stationis Austerlitz in mediam urbem prolongendas, quo tempore Expositio Universalis Lutetiae frequentabatur; anno 1986 in Museum Orsay conversa est.
Duos habet urbs aeroportus, quorum maior est Aëroportus Caroli de Gaulle (interdum Roissy nuncupatus), prope septentrionalem urbis partem, ubi aeroplana ad urbes principes totius orbis volant; minor est Aëroportus Orlianus, in suburbiis meridianis situs.
Ferrivia subterranea metropolitana Parisiensis, vulgo brevissime le métro, cuncta die 4 500 000 hominum portat. Lineae quattuordecim enumerantur, quarum antiquissima (Linea 1), Portam Vincenarum orientalem et Portam Maillot occidentalem adnectans, die 19 Iulii 1900 coepta et primum ab Expositionem Universalem frequentantibus adhibita est. Novissima (Linea 14), Bibliothecae Nationalis Francicae aedificium novum attingens, annis ab 1998 ad 2007 constructa est. Lineae metropolitanae stationes habent crebrissimas, metris circiter 548 solum inter se distantes, tempore itineris inter proximis 1 min. 20 sec., nec plura, elapso. Ab anno 1977 lineae quinque, titulo Rete Expressum Regionale (RER) appellatae, additae sunt, quae tramina rapidissima per suburbia et sub ipsa urbe iuxta lineas metropolitanas ferunt. Per ferrivias metropolitanam et RER expeditissime inter stationes magnas et usque ad Aëroportum Caroli de Gaulle itur.
Remove ads
Scaena urbana
Loci et aedificia notissima



- Amphitheatrum Lutetiae
- Arcus Triumphalis
- Bibliotheca Nationalis Francica
- Campi Elysii
- Campus Martius
- Castrum Vilcenarum
- Deversorium Ritz
- Forum des Halles
- Hortus Laterariarum
- Hortus Luxemburgi
- Hortus Plantarum
- Magnum Palatium
- Mons Martyrum
- Mons Parnassus
- Opera Bastillae
- Opera Garnier
- Palatium Borbonis
- Palatium Iustitiae
- Palatium Laterariarum
- Palatium Luxemburgi
- Palatium Elysii
- Palatium Regium
- Parvum Palatium
- Platea Bastillae
- Platea Concordiae
- Platea Vosegorum
- Praesidium Lutetiae
- Silva Bononiae
- Silva Vilcenarum
- Turris Eiffelia
- Turris montis Parnassi
- Turris Sancti Iacobi
Musea
- Museum artium modernarum urbis Lutetiae
- Museum des Artium et Munerum
- Museum Carnavalet
- Museum Cernuschi
- Museum Cluniacense
- Museum Cognacq-Jay
- Museum Guimet
- Museum Jacquemart-André
- Museum Lupariense
- Museum musicum
- Museum nationale artium modernarum in Centro Pompidou conclusum
- Museum nationale historiae naturalis
- Museum Nissim de Camondo
- Museum Orsay
- Museum in crepidine Branly
- Museum scientiarum et industriae
- Museum Picasso
- Museum artium decorativarum
- Museum exercitus
- Museum Marmottan-Monet
Ecclesiae
- Basilica Sacratissimi Cordis Iesu
- Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Lutetiae
- Ecclesia Sanctae Mariae Magdalenae
- Ecclesia Sancti Germani Pratorum
- Ecclesia Sancti Germani Antissiodoriensis
- Ecclesia Sancti Sulpicii
- Ecclesia Sanctae Genavefae (Pantheon Parisiense)
- Ecclesia Sancti Ioannis Baptistae in Linda Villa
- Ecclesia Sancti Iuliani Pauperis
- Ecclesia Sancti Pauli et Sancti Ludovici
- Ecclesia Sancti Gervasii et Sancti Protasii
- Ecclesia Sancti Eustachii
- Ecclesia Sancti Mederici
- Ecclesia Sancti Severini
- Ecclesia Sancti Ludovici Invalidorum
- Sacra Capella
- Valetudinarium invalidorum
- Vallis Gratiae(fr)
Remove ads
Universitates



Sectio urbis prope universitatem Compitum Latinum nominatur, quod professores scholasticique Latine loquebantur. Universitas est divisa in universitates tredecim, inter quas:
- Universitas Panthei-Assacii
- Universitas Parisiensis VII
- Schola Superior Interpretum et Traductorum (École supérieure d'interprètes et de traducteurs, ESIT), pars Universitatis Parisiensis III
- HEC Paris
Ecclesia Catholica Romana
Lutetia est sedes archiepiscopalis Ecclesiae Catholicae. Praesens archiepiscopus, ex mense Maii anno 2022, est Laurentius Ulrich.
Incolae notabiles
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads


